Pietro Bonomo carmina, 1

1. Carmen Petri Bonomi Tergestini in uiolatam Bohemi regis fidem.

Nunc canimus falsi periuria principis: et te,

Qui Stygias Erebique tenes, inuise, paludes,

Consulimus, te in uota deum sine fine ciemus;

Mens tibi uana placet, tibi crimina noxia cordi,

5

Tu stimulas mortale genus, tibi concutit angues

Tisiphone unanimosque armat in proelia fratres.

Da, precor, infaustas, Pluton, ad plectra querelas

Tartareasque accende faces, infunde liquores

Cocyti, recinant maesti mihi carmina manes.

10

Rex uiget Arctoo sub sidere, clarior alter

Quo non ante fuit fidei pietate uel armis:

Nulla uirum flexit rudibus suscepta Bohemis

Vana superstitio, dum plebs sibi rustica sorbet

Sacratos latices, crusta nec conuenit una

15

Christicolis, Romana uolunt qui iura tueri;

Non flexit trepidusque furor iactataque passim

Tela manu, saeuit uario dum Praga tumultu.

Grata diu regi steterant rectumque piumque,

Dum solito fortuna loco, dum nulla fuerunt

20

Premia et Hungariae nondum sibi quaereret arces,

Nec lata duo sceptra manu tenuisse subiret

Dirus amor, mentemque furor stimularet habendi.

At simul inuitum rapuit Proserpina crinem

Pannonio regi, summum nec stare tyrannum

25

Fata diu uoluere, ruit dum perfida ceruix

Diuisique agitant uario discrimine regnum

Hinc proceres, hinc dux Corui de nomine Ianus,

- quid non sacra fames lucri, quid, dira cupido,

Insanas hominum mentes et pectora cogis? -

30

Castra parat subitisque suos Vladislaus armis

Accingit uiolatque fidem sanctosque hymenaeos

Brandeburgensis thalami, sponsalia prima,

Perfidus et gestit uiduo se immergere lecto,

Quippe uocat grandi sponsum mercede Beatrix.

35

Quo ruis infelix, quo te mala fata uolutant?

Otacari meminisse prius decet irrita regis

Arma tui fusasque acies caesumque Bohemum;

Nonne putas memores superos fandi atque nefandi?

Mox tibi iusta dabit Latio qui nomine frater

40

Regna tenet didicitque feras supprimere gentes:

Iusta dabit Caesar, Romani signa uidebis

Imperii, nigras aquilas: tibi Teutona tellus

Vindelicusque furor, tibi Rhaetia castra frequentant

Exitium paritura tuis; tua colla minaces

45

Expectant feruentque graues incude catenae.

Quippe nec una tuum uiolauit foedera turpi

Fraude caput, nec sola suam fert sponsa querelam:

Tu laceras, scelerate, tui pia iura parentis

Et, quibus ille sacro iunxit cum Caesare foedus,

50

Rumpere uincla potes tantumque infringere nodum;

Tu consanguineas saeuus dissoluere leges

Caesaribusque paras solam praeferre duobus

Reginam. Generosa tuis stant nomina factis:

Tu properas scelerare fidem iurataque dextrae

55

Numina, Romano cum te periuria sceptro

Subiciunt cingitque comas diademate Caesar.

Quo ruis infelix, uetitas quid concupis arces?

Infaustas iam uerte acies, pete debita sorti

Regna tuae: sceptra haec alios sibi poscere reges

60

Fata iubent, ueterique memor succumbere iuri

Hungaria Austriacos repetit sine fraude penates.

Sed quid turba rudis nouit, cui crassa residunt

Pectora nec legum didicit pernoscere libros?

Hos Waradinus agit neglecto iure tumultus,

65

Is recitat falsas fingitque in foedera leges

Iusque piumque suis lacerat ambagibus et se,

Qui prius in Latii iurauit nomina regis,

Opponit fallitque deos, sanctas quoque chartas,

Quas Pius aeternae firmauit robore sedis,

70

Primus fallaci properat contemnere lingua.

Hec ueneranda fides, haec sunt praeconia sancti

Praesulis, errantem reuocet qui dogmate turbam.

Heu scelus, o nostri praestans infamia saecli!

Quidquid ubique mali est, quicquid dispergere caedes

75

Orbe ualet medio totasque incendere terras,

Non modicam retinet partem miscetque sacerdos,

Donec inexpletas distendat aere crumenas.

At uos, Pannoniae proceres, quos uana secutos

Consilia infidi traxit fallacia Iani,

80

Pergitis et miseri periurum poscere regem,

Gratia digna manet: mendaci praemia genti

Certa parant superi seruantque in tempore poenas.