Giovanni del Virgilio eglogae ad Dantem, 2

2. Ioannis ecloga responsiva ad Dantem

Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno

Obvia fit, viridi niveos interlita crines

Nympha procax, fueram nativo conditus antro.

Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci,

5

Mollia carpebant agnae, dumosa capellae.

Quid facerem? nam solus eram puer incola silvae;

Irruerant alii causis adigentibus urbem,

Nec tum Nisa mihi nec respondebat Alexis,

Suetus uterque comes. Calamos moderabar hydraules

10

Falce recurvella, cunctae solamina, quando

Litoris Adriaci resonantem Tityron umbra,

Qua densae longo praetexunt ordine pinus

Pascua porrectae caelo genioque locali,

Halida myrtetis et humi florentibus herbis,

15

Quaque nec arentes Aries fluvialis arenas

Esse sinit, molli dum postulat aequora villo,

Rettulit ipse mihi flantis leve sibilus Euri,

Quo vocalis odor per Maenala celsa profusus

Balsamat auditus et lac distillat in ora,

20

Quale nec a longo meminerunt tempore mulsum

Custodes gregium, quamquam tamen Arcades omnes.

Arcades exsultant audito carmine Nymphae

Pastoresque, boves et oves hirtaeque capellae

Arrectisque onagri decursant auribus ipsi:

25

Ipsi etiam Fauni saliunt de colle Lycaei.

Et mecum: "Si cantat oves et Tityrus hircos

Aut armenta trahit, quianam civile canebas

Vrbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam

Pastorale sonans detrivit fistula labrum?

30

Audiat in silvis et te cantare bubulcum",

Nec mora, depostis calamis maioribus inter

Arripio tenues et labris flantibus hisco.

Sic, divine senex, ah sic eris alter ab illo:

Alter es, aut idem, Samio si credere vati

35

Sic liceat Mopso, sicut liceat Meliboeo.

Eheu! pulvereo quod stes in tegmine scabro

Et merito indignans singultes pascua Sarni

Rapta tuis gregibus, ingratae dedecus urbi,

Vmectare genas lacrimarum flumine Mopso

40

Parce tuo nec te crucia crudelis et illum,

Cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam,

Iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum

Proceram vitis per centum vincula nexu.

O si quando sacros iterum flavescere canos

45

Fonte tuo videas et ab ipsa Phyllide pexos,

Quam visando tuas tegetes miraberis uvas!

Ast intermedium pariat ne taedia tempus

Laetitiae, spectare potes quibus otior antris

Et mecum pausare: simul cantabimus ambo,

50

Ipse levi calamo sed tu gravitate magistrum

Firmius insinuans, ne quem sua deserat aetas.

Vt venias, locus ipse vocat. Fons umidus intus

Antra rigat, quae saxa tegunt, virgulta flabellant;

Circiter origanum redolet, quoque causa soporis

55

Herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt,

Grata creans. Serpylla tibi substernet Alexis,

Quem Corydon vocet ipse rogem: tibi Nisa lavabit

Ipsa pedes accincta libens cenamque parabit;

Thestylis haec inter piperino pulvere fungos

60

Condiet, et permixta doment multa allia, siquos

Forsitan inprudens Meliboeus legerit hortis.

Vt comedas apium memorabunt mella susurri.

Poma leges Nisaeque genas aequantia mandes

Pluraque servabis nimio defensa decore.

65

Iamque superserpunt hederae radicibus antrum,

Serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas.

Huc ades; huc venient, qui te pervisere gliscent,

Parrhasii iuvenesque senesque, et carmina laeti

Qui nova mirari cupiantque antiqua doceri.

70

Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lyncum

Orbiculata ferent, tuus ut Meliboeus amabat.

Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus,

Namque fidem celsae concusso vertice pinus

Glandiferaeque etiam quercusque arbusta dedere:

75

Non hic insidiae, non hic iniuria, quantas

Esse putas. Non ipse mihi te fidis amanti?

Sunt forsan mea regna tibi despecta? sed ipsi

Di non erubuere cavis habitare sub antris;

Testis Achilleus Chiron et pastor Apollo.

80

Mopse, quid es demens? Quia non permittet lollas

Comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona,

Hisque tabernaclis non est modo tutius antrum,

Quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum

Ardor agit vel quae pedibus nova nata cupido?

85

Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem,

Et volucris silvas et silvae flamina verna;

Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem.

Me contemne; sitim Phrygio Musone levabo,

Scilicet, hoc nescis, fluvio potabor avito.

90

Quid tamen interea mugit mea bucula circum?

Quadrifluumne gravat coxis umentibus uber?

Sic reor: en propero situlas implere capaces

Lacte novo, quo dura queant mollescere crusta.

Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi

95

Vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse.

Sed lac pastori fors est mandare superbum.

Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.