Angelo Poliziano lusus, 1

Testo base di riferimento: S. Carrai, G. Inglese, 1993

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


1. Angelus Politianus in Ginebram

Concubitum, Ginebra, tuum cum nuper adirem

      Et staret cupido mentula tenta mihi,

Iam resupina toro, iam cunno ad bella parato,

      Concubitus pretium grandia dona rogas.

5

Mens dare suadebat, sed mentula sanior illa

      Demisso vultu protinus obstupuit.

Tu tamen hanc frustra palpas, nam languida perstat

      Quodque petis curat mentula, non quod agas.

Quam nunc esse tibi dicam, mea mentula, mentem,

10

      Quae bene, vel cum mens desipit, ipsa sapis!