Gabrio de' Zamorei fragmenta ex Orphea, 1

1.

Antoninus iustus erat, tamen ipse vocatus

Est pius et totus Pius. Hoc speciale per orbem,

Nomen erat nactus, per quod fortasse et omnis

Cesar nomen habet passu similique parique:

5

Imperium pietasque uno simul ordine vadunt,

Vtque premit rigidos onerosa corona capillos,

Comprimat et mentem pietas, nec distet ab ipso

Nomine res parto, sed res sit consona verbo.