Giovanni Aurelio Augurelli sermonum libri 2, 6

6. ad risum iterum Castrum,
quicum altero sermone humanas curas riserat, invitat

Castre, iterum tecum, nam tu nec temnere nostros

Iam pridem et tales consuesti quaerere risus,

Tecum aveo rursus non nil ridere, quod ultro

Sese offert dignum nostro propriumque cachinno;

5

Hic igitur, siquando tibi mens ipsa iocosis

Apta fuit rebus, siquando admittier intra

Ridiculos voluisti, alios dum tangere risu

Posses, hic facilem da te mihi sic, ut te ipse

Dum rides, turba venias derisus ab omni.

10

Quae bona sunt, quae non, vulgus nescire fatetur,

Interdum quotiens illi non ulla libido,

Quod raro est, menti tenebras offuderit altas;

Interdum vero semet miratur in illis

Noscendis nec se melius discrimina habere

15

Horum aliquem credit, quorum praecepta sub alta

Pulpita densum humeris et hianti percipit ore.

Quale videbamus nuper, dum sancta frequentant

Munera quis altum struerent pietatis acervum,

Mane frequens mixtumque viris tenerisque puellis

20

Et senibus puerisque, quibus fuit anxia cura

Ante locum capere mediis quem sorte sub umbris

Optassent, vel iam prima sub nocte parassent,

Vt prope stipati arrectique propinquius aurem

Hinc percepta domum senis almi dicta referrent!

25

Hunc ergo et similes populus cum audiverit apte,

Facturum ne putas aliquid quod iusserit horum

Vnus, sit quanvis vere sapientior illo

Qui quondam e terris sublimis ad aethera raptus

Proximius superos et coelum vidit apertum?

30

Haud quaquam id credas, nam cum discessit, ibidem

Praecepta et leges iussas moresque relinquit

Protinus, et retro sua per vestigia fertur.

Aut etenim vanos iterum perquirit honores,

Aut ipsum aggreditur rursus male sana voluptas,

35

Aut si sordidior paulo est, quod saepius illi

Contingit, durae per mille pericula mortis

Currit ad immodicos quaestus parvumque lucellum.

Singula ne memorem, tot ducitur improbus inde,

Perdita quot miseris turbantur pectora curis.

40

Nimirum prorsus aliud sentitque probatque

Esse bonum, quam quod totiens audiverit et quod

Extollunt meritis in coelum laudibus omnes

Dogmata qui veris sanctissima vocibus ornant.

Ducit enim imprimis venerandum quod sua cuique

45

Suadet inops animo molli dictatque cupido.

Nec magis exoptat aliud quam quo caret et quo

Indiget, id finem solum putat esse bonorum.

Hinc aliquos videas (quis non haec riserit?) ire

Praecipites tanquam catulis mordacibus actos;

50

Inde alios contra, tardae testudinis aegro

More modoque, gradu metitos omnia certo

Pergere et emensos numero comprendere gressus.

Hos inter, medios quosdam, quos sic modo lentos

Nunc sic praeproperos momento temporis uno

55

Invenias, sic se diversos prorsus agentes,

Pene ut dissimiles, nec eosdem dixeris esse.

Nec sese in pluris species praebere videndum

Id reputes animal, solitum quod quenque referre

Quem subter dederit dorso attigeritve colorem,

60

Quam varie cupiunt illi quae non cupienda.

Quid? Quos exagitat tristis metus et sibi semper

Conscia mens quanto spargi pallore videntur!

Vt non illa quidem tantum livere putarim

Quae simulacra modis referunt pallentia miris

65

Nocte intempesta fieri mortalibus aegris

Obvia, quos lemures et larvas dicere et horcos

Humano placuit vano miseroque timori.

Non ne tibi effusi penitus de pectore risus

Proveniunt cum saepe leves obrepere causas

70

Mox animo cernas quorundam, qui sibi regum

De nihilo vel opes, regna et sublimia fingunt,

Atque ideo elati supra quam dicere promptum

Incedunt fatuaeque solent gestire per omnes

Laetitiae numeros, ut inani concita flatu

75

Concepto interius fertur pila quae iuvenili

Impulsu plateas et compita saltibus implet?

Quo me, quo rapitis tristes, quos usque dolori

Haerentes semper vilis querimonia turpat?

Quantos saepe mihi risus movisse putatis

80

Post fractas voces turpisque ex ore querelas,

Hos etiam vestros nigra caligine vultus

Inspersos? Minima de re fortassis, ea vel

Maxima quae vobis veniat licet, attamen illi

In promptu non est succurrere, vel sibi nullam

85

Admittit, qua possit, opem, defecta levari.

Quid, non audistis sapientem dicere nunquam

Tale in se cadere? Scio vos haec saepius et nil

Ex illis vobis fieri. Quare mihi risus

Duplicat hic merito. Tu dulcis promptius ergo,

90

Castre, mihi arride! Multumque insana putato

Haec opera et quicquid vulgus sapit effuge sanus,

Neu nimium quicquam cupias metuasve, nec ipsa

Gaudia secteris nimis et super omnia tristis

Amoveas curas, quae, quanvis caetera possint

95

In sapiente ullo nequeunt consistere pacto.

Nec tu materiam ridendi praebueris te,

Qui solitus reliquos salibus conspargere honestis.

His ego te affari et tecum quoque ludere amice

Nunc volui, et multis aliis ridere parabam

100

Sed novus et vere risus praevertit, ut ipse

Vix me contineam quin summa in gaudia ducar

Laetitiamque feram prae me fortasse severis

Et gravibus nimiam. Sed quis laetarier ullum

Tam veris solidisque bonis permittere nolit?

105

Ne vero lateant te quae mihi prospera nuper

Contigerint valeamque meis componere rebus

Participem, rursus pauca haec te in verba morabor.

Novisti quem sors mihi amicum praestitit, uno

Hoc forsan felix, cum sit contraria saepe

110

In reliquis et nos variis iactarit iniquis.

Hunc igitur modo, dum magnis de rebus ad urbem

Itque reditque etiam in Venetos, formidine multa

Plena valitudo invasit, qua pluribus ille

Nocte die graviter vexatus, vincere tandem

115

Vim saevam morbi valuit, diis gratia, nuncque

Vt solet aggreditur iam grandia munera summis

Viribus et Summo varium atque fidele ministrat

Pontifici officium, quod non tractaverit alter

E re christicolis melius. Nam, praeter honestam

120

Et multam quae illi manet experientia rerum

Ingeniumque potens, nihil huic sine numine divum

Arbitreris agi, tantum virtutibus aequam

Ipse adhibet mentem, tantum ludibria vulgi,

Relligione patrum servata puriter, odit.

125

Quin et ad hunc ipsum risum quandoque vocari

Iure queat, tales nobis qui condere lusus

Praestitit atque alios graviores, quos puto, ut ille

Adveniet, dabit unde alios superaddere possim.

Hunc ut mi incolumem servent et tu quoque mecum

130

Orato superos, neque enim concedere quicquam

Nunc illos cupio nobis et reddere maius.

Nec minus interea mecum tamen aspera saevae,

Quam dicunt regnare, feras conamina divae;

Et quotiens sese contra dabit, obvius illi

135

Fortunam supera virtute et fortibus ausis.