Giovanni Aurelio Augurelli sermonum libri 1, 8

8. Hieronymo Bononio poetae Tarvisino

Quisque suum sequimur sydus fatale, Bononi,

Quo trahit, et nobis illud sic imperat ut vix

Effugiat quisquam mandata subire, licebit

Sit nulli penitus hominum parere necesse.

5

Haec tibi doctorum sententia prisca virorum

Haereat: hac nulla est potior, nec sanctior ulla.

Sic dum forte gravi et constanti ducimur astro,

In duram morbi speciem devenimus ipsi.

Ille etenim Maia genitus qui praestat ad usque

10

Doctrinas aditum quaerentibus et studiosis,

Haud satis ipse habilis, faveant cui caetera coeli

Sydera, destituit, quondam quos foverat, omnes.

Hinc ego, qui Musis, ut parvae in carmina vires,

Incumbo et conor vulgi me demere turba,

15

Syderis haud valui sortem vitare malignam.

Nec nobis, ut ais, studiorum grata meorum

Sedulitas nocuit, potuisset nam quid obesse

Quod facias certe moderanter quodque libenter?

Nec mirere, gravis si nos premit impetus astri,

20

Nanque vides mutata quidem nunc tempora rerum,

Atque eadem longe diversa prioribus. Vnde

Tam cito, ni commota feri violentia Martis

Saeviat, atque atrox Saturni stella moretur

Quo Iovis et Veneris favor adsit, Mercuriusque

25

Haereat ipse malis, celeres et Luna meatus

Approperet saevam in rabiem, sed et ipsa recondat

Lumina Phoebus item, Phoebus, qui lumina praebet?

Nonne vides ut nunc omnes in bellica raptis

Festinent animis, modo qui sic munera pacis

30

Gaudebant tanta placidi tractare quiete?

Scilicet ille ferox vertit qui martius ardor

Omnia nunc cunctis coelestibus imperat, alta

Parte poli dominus residens et cuncta ministrans.

Nec tamen haec tantum nobis coelestia credas

35

Ostendere, sed his multo graviora minari:

Exilium, tormenta, fames, incendia, pestes,

Diluvia exhaustusque maris, terrae tremores,

Fulmina, terrores, tonitrus, fulgetra, cometas.

Bella sed imprimis portendunt, horrida bella,

40

Quae fore iam posset quisquis praescire, quod atram

Principibus mentem videat bellare paratis.

Ad quos pro se quisque preces intendere supplex

Debeat ut tantis desistant, et mihi iam nunc

Carmine sublimis libet exclamare poetae:

45

"Ne proceres, ne tanta animis assuescite bella."