Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 3, 11

11. ad Bartholomaeum Agolantium Tarvisinum,
ut hos, quos secum Venetias fert,
libellos accuratissime imprimendos curet

Fers tecum studiose meos, Agolante, libellos,

Esse loco fratrum tibi quos haud haesito, quando

Es mihi tu nati, necnon me saepe parentis

Nomine dignaris, sunt at mihi mente libelli

5

Hi geniti, patrio quos et complector amore.

Sedulus his igitur custos haerebis, opinor,

Ac nequa titubent illi, curabis abunde,

Vt nihil admittant delebile nilve relinquant

Quod cultus, quod longa dies, quod gratia praestet.

10

Officio sed cum fueris me hoc ipse secutus,

Munera restituent olim tibi grata minores.

Nam cum pervenies quo te nunc semita ducit,

Laurigeri qua tendit iter sub culmina collis,

Hic fas Aonidum tibi erit secreta tueri

15

Antra procul primum viridi circundata musco.

Dehinc lauri baccas inter spissosque corymbos

Haec eadem Phoebi coetu spectante subibis.

Quin admiranti tibi praecinet una Sororum

Carmina, quae quondam calamis cum luseris ipse,

20

Quem mihi tu, tibi mox aetas praestabit honorem.