Gabrio de' Zamorei carmina, 10

10. de beato Blasio

Tortus tortorem vicit patiendo dolorem;

Vim male torquentis superat virtus patientis:

Sic, Blasi sancte, tibi dura flagella parante

Tortore iniusto vicisti corpore iusto.