Gabrio de' Zamorei carmina, 9

9. de beato Vincentio

Quamvis victa caro sit gustu mortis amaro,

Mens manet invicta, nec pene pondere trita.

Vicisti mortem, Vincenti, denique fortem,

Mens docet immota cruciato corpore tota.