Gabrio de' Zamorei carmina, 7

7. de beato Ambrosio

Non cupis ut presis, sed prosis: cura laboris

Non revocat, profugum reddit contemptus honoris.

Hancque, beate, beas sedem sacrasque sedendo

Tu sacer, et purus das pura secunda manendo.