Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 7

7. Alcimi et Alconis amor

Ludunt lascivae Clorisque et Flora puellae

Viridi in solo propter scatentem rivulum.

Spectant formosi puer Alcimus et puer Alcon

Montis latenter ex reposto vertice.

5

Illae se gelidis perfundunt saepius undis,

Glabella nudae crura, nudae pectora.

His at saepe pedes titubant et pectus anhelum

Amoris igne percitis inaestuat.

Hinc amor Alconis subito tibi, candida Clori,

10

Ardenter illhinc deperit Floram Alcimus,

Floram, quae fusco quanvis conspersa colore,

Aequat venustis caeteras tamen modis.

Hinc et uterque suam praefert et laudibus ornat,

Dulcique secum perfruuntur murmure.

15

"Hac," Alcon inquit "nusquam formosior ulla est,

Quacunque terras alma lux obambulat.

Aspice quam lato distant discrimine mammae,

Solidoque ut orbe proditae foras tument;

Molliter ut pleno subsidit pectore venter,

20

Suffultus aptis undecunque cruribus;

Vt femur aureolae primo lanuginis ortu

Villis decenter pullulat florentibus;

Vt niveus toto pellucet corpore candor,

Extentus auro quem capillus integit;

25

Mollibus ut tota est arctisque amplexibus apta.

O nos beatos, quis videre haec contigit!"

Haec Alcon. Blando quem suscipit Alcimus ore,

Erat libenter ut facetus Alcimus.

"O te felicem magis, haec si tangere possis.!

30

Vidisse nanque sit satis Floram mihi,

Quae mihi me nutu solo ridentis ocelli

Proterva dulci nunc rapina sustulit

Et capto gravibus nodis innexuit artus,

Quibus nec ulla me dies resolverit,

35

Nec faciet quin hanc speciem sub pectore servem,

Magis revictus usque lentis vinculis."

Alcimus haec. Quae non contra probat improbus Alcon,

Furit sed impotens et impatiens morae

Et saepe occultas agitat mutatque latebras,

40

Motis frequenter hinc et inde frondibus.

Donec proripiunt pavidis se cursibus illae,

Visas ut altis sentiunt se rupibus;

Hi vero immoti pendent visuque sequuntur,

Quocunque fessae delitescunt abditae.