Angelo Poliziano epigrammata, 51

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


51. in eumdem, de domo

Haeres relictus a parente sordido,

Ille impudicus, temulentus, aleo,

Spurcus, lutosus, paedicosus, hispidus,

Pannosus, unctus, caprimulgus, horridus,

5

Edax, ineptus, insolens Mabilius,

Vno expatravit patrimonium die

Gula helluante, cunnilingis osculis,

Vorace culo et exfutata mentula.

Mox cum super vix quindecim nummi forent,

10

Rebus cavendi iam suis tempus ratus,

Emit lacertis et colubris hospitam

Domum, rigentem senticetis et rubis,

Familiarem vulturi et bubonibus;

In qua solebat turba mendicantium,

15

Longis coactos esuritionibus,

Mandare terrae turgidi ventris cibos;

Qua contumaces Aeolus ventos solet

Punire clausos; qua recuset Tantalus

Siticulosam ditis horridi Styga

20

Mutare, et Aetnae centiceps gigas onus.

Nec vendere illam nec locare, si velit,

Donare nec Mabilius cuiquam potest:

Mutare dominum domus haec nescit suum.

Quantum libet Mabilius sit prodigus,

25

Profundat ore, pene, podice et manu,

Quam nunc sit esse non potest pauper magis:

Fecit lucrum ingens, hanc emens, Mabilius.