Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 5

5. reddit causam quare valeat, et adhuc poetis,
tanquam inter omnes scriptores maximis, oblectetur;
ad Flaminium

Quid mihi, Flamini, properantes obiicis annos,

Natura quod profert onus?

An videor tremulae postes pultare senectae,

Procul vel esse postibus,

5

Cum saepe: "Hanc faciem" dicas, dum cernis eadem,

"Mutare debuit dies"?

Quam satius fortasse foret, si quod videas, ut

Est, esse sic idem putes!

Nam non vana vides, color hic iuvenilibus ipse

10

Suis renidet viribus.

Nam, licet egrediar tria ter iam lustra perenni

Fallentis aevi tramite,

Sic potui quondam labentis frena iuventae

Forti tenere dextera,

15

Vt qui florentes primus vigor isset in annos,

Retentus hic serus quoque

Adsit, et ut graciles grato consueverat artus

Praestare firmos robore,

Idem continua mihi me virtute valentem

20

Servare adhuc pergat potens,

Lusibus ut placidis interdum ludere curem

Curis solutus ouinibus,

Deliciasque inter terrestria munera sanctos

Iuvet poetas volvere,

25

Quos tu, nescioqua ductus ratione levique

Causa, videris spernere;

Cum tamen, haec etsi facias, incedere vates

Inter poetas nobilis

Visus es hoc ipso quo ludis carmine Musas,

30

Caputque lauro cingere.

Vtilius sedenim nullum conferre poetis

Mortalium genus queat,

Qui tibi non, ut ais, nugoso ludrica versu

Vanasque fabellas ferant,

35

Sed qui cum primum dulci medicamine curis

Animum levarint tristibus,

Mox hominum quicquid valeat conducere vitae,

Avidis serant in auribus.

Non hic Pieridum cultoribus addere laudes

40

Instituo, quas suas habent.

Sed tamen, ut brevibus dicam quae sentio, cunctos

Cum pene scriptores legam,

Seu qui per rerum causas spaciantur anhelo

Plenoque nunquam pectore,

45

Aut quos imprimis veterum iuvat acta virorum

Verbis referre grandibus,

Vel quoscunque alios, vario qui e semine mentis

Foetus legendo comparant,

Et sapere humano quodcunque et dicere more

50

Passim videntur caeteri,

Vnus at inter nos fari coelestia vates,

Forsan quod inde prodiit.