Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad dominum Alamannum de Adimaris incipit
Si mihi servassent rutilantis vota tonantis
Tempora cum vestro famoso nomine patre
Culto militiae cinctus qui fulxit honore,
Qui decus exhibuit patriae in regionibus amplis
5
Europae coram ducibus mirando culmine serptis,
Non ego nunc essem tristi maerore gravatus,
O clemens Alamanne Ihesu dignissime cardo
Ecclesiae sanctae, qui almo sermone peritus
Lumen agis populo Christi qui numen adorat.
10
Sed mihi derenuit tantum solamen in orbe,
Frigida mors tribuit languenti pectore luctum,
Quae tibi laudandum vetuit constare parentem,
Sed mihi praefultum Dominum virtutis habena
Et speculum morum, carum consumpsit amicum
15
Qui mihi praebebat recto cum pondere callem
Vivendi, seriem dando probitatis amoris,
Quando meas eius sermo penetrabat ad aures.
Nil mirum si langueo nunc maerore coactus
Multotiens tali pro casu mortis amarae,
20
Quod vere degens nostris labentibus annis
Non hominem quendam Lunae sub cardine novi
Qui mea cum recto sedasset pectora sensu,
Qui mihi cum pura donasset mente vigorem
Ni vestrum patrem clara de prole Phylippum.
25
Saepe palam iussit tamquam perfectus amicus
Quod geniti simul et consanguinitate propinqui,
Sic mihi ceu sibi praeberent ferventer honorem
Praesidiumque diu nec non sine fraude favorem.
Inter consortes adeo constare volebat
30
Me velut ipsius pulchro de semine cretus
Essem, sicut eadem etiam de stirpe creatus
Quod plerumque fui vulgi sermone vocatus,
Sic quid mirum si maneo languore gravatus.
Quid loquor ipsa dolet mater Florentia mecum
35
Quod talem civem clausit telluris in alvo
Et genitum fultum dono prudentis habenae,
Qui sicut princeps Traianus in urbe Quiritum
Civibus egregiis turbe vulgique labantis,
Nam comunis erat virtutum plenus amore,
40
Ipse diu plebi caro fervore placebat
Et natis procerum reliquis et saepe colonis,
Frena magistratus moderato pectore duxit
Adversis parcendo puro corde catervis.
Ac Adimaris plorando pulcherrima proles
45
Assidue languet tali pro turbine mortis,
Quod similem genitum nec habet penetralibus eius
Tuscia qui peragat venarandae nomina laudis,
Qui sibi donaret constanti mente vigorem,
Qui simul armigerum constet dilectus amore
50
Pro caro studio mirae probitatis in armis,
Pro digno sensu et pulchro dictamine linguae,
Si quoque cum gemitu doleo pro turbine tanto
Nil mirum quoniam maneo ratione coactus.
Nec siluit fieri saevo cum pondere sortis
55
Adversum mea mors infesto vota rigore,
Quod fratres genitos eius de semine caro
Tres tibi damnanda postquam dicione negavit
Qui mihi praebebant laudandae munera pacis,
Saepe mihi placidam requiem fervore parabant.
60
Heu quotiens mansi fido sociatus amore
Silvestri nostrae latae in penetralibus Vrbis,
Per varios casus, etiam sub pondere litis,
Et plerumque fui propria gavisus in aede
Quando constanti studio sua vota videbam
65
Fulta satis firmo pariter repleta vigore.
Gaudia quae sumpsi minime recitare peropto
Cum Leonardo multotiens sociatus ab ipso,
Qui similes mores patris formamque Phylippi
Militis egregii praestanti corde tenebat
70
Et puro studio quaerebat dona sophyae.
Nec replico sicut iuvenis Benedictus ovantim
Saepe mihi tribuit carae solamina vitae,
Cum sua solicite rimari corda tuebar
Plurima quae recto laudanda tenore fuerunt
75
Inter magnates homines ac agmina cleri.
Quod mihi derenuit mordax fortuna sub axem
Cum stimulo mortis caros vehementer amicos
Istos qui mea cum sincero pectora sensu
Sedabant quando stabam maerore gravatus,
80
Si doleo nullum mirum recitare valemus.
Sed nunc sum tremulus longo defessus in aevo
Dentibus et careo victus languore doloris
Et tunica careo tumulis et frugis alendi,
Non habeo nummos et emendi dona Lyei
85
Quod mea devexat rigidus praecordia luctus.
Vna mihi spes infecto cum corpore vitam
Conservat quod spero tuum captare favorem
Qui mihi praesidium veteri donabit in alvo,
Illud habere nisi Romanam pergis ad Vrbem
90
Non valeo, neque cor trepidas in carne quiescit.
Nec decet ut venias sine templi praeside magno,
Cum sociis et clerorum simul agmine sacro,
Quod sum pontificem summum rogitare coactus
Cum variis precibus, pariter cum supplice voto,
95
Cum terso calamo scribens sermone polito,
Quod mihi concedat placato pectore tale
Donum cedendo patriae clementer ad aedes.
Non ego sum dignus tantum deposcere munus,
Quod sum vilis in externa statione locatus,
100
Ergo precor quod Roma meo cum carmine narret
Quicquid sub quandam statui signare tabellam,
Quam quoque pontifici magno mandare citavi.
Nescio si respexit adhuc in tempore quodam,
Quod numquam verum nostras migravit ad aures
105
Quod sibi des ipsam dignis cum vocibus opto,
Quod veniat rogites praesto clementer ad urbem,
In cathedra Petri quaerat de iure morari,
Quod fesso populo donet solamen amenum.
Tu socians ipsum recte mea vota replebis,
110
Et mihi concedes celerans in corde vigorem,
Sic dabis et placida caram cum pace quietem.
Cerne preces mitis servi clarissime cardo
Praesidium sibi praesto cum pietatis amore.