Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 2

2. ad Antonium Vonicam Tarvisinum:
intermittenda interdum philosophiae studia,
et mansuetioribus Musis vacandum

Alterna quae non requie lenire laborem

Vis sueverit mortalium,

Vonica, assiduo sub pondere victa fatiscet

Et semet ipsa corruet.

5

Sic qui Socraticis plenum sermonibus annum

Iam dediti peregimus,

Horrida ni placidis mollimus seria Musis,

Intenta vel remittimus,

Forsan onus pressis humeris cogemur in ipso

10

Itinere fessi ponere.

Ipsa pares natura vices observat, et aequis

Alternat una legibus.

Artificisque manus variant, et leva vicissim

Fessae subintrat dexterae.

15

Interdumque gravi vates in carmine nugas

Prudens inanes inserit,

Vt levet attentos nimium gravioribus utque

Alacriores praebeat

Et vegetos reddat magis ad discrimina rerum,

20

Siquando nodus incidat,

Qui solvi dignus mentis perstringat acumen

Intrinsecus spectantium.

Sic interpositis paulum levioribus ipse

Vicem repende seriis,

25

Et quo laudatus coepisti carmine perge,

Gradumque profer longius,

Dum, positis reliquis, acres ego conor iambos

Aptare dulci barbito.