Angelo Poliziano elegiae 12

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Ad Laurentium Medicem iuniorem,
epistola pene extemporanea

 

Quae petis omnifera, Laurenti dulcis, ab Ambra

      Carmina, praeposita mitto salute tibi,

Ille domi vestrae tenero nutritus ab ungui,

      Sed tuus ante omnis, Politianus, amor.

5

Si quid agam quaeris, valeo, rurisque benigni

      Secessu gaudens ocia lenta tero.

Et modo pascentes speculor de colle iuvencas,

      Nunc repeto ductus prosilientis aquae,

Iactaque magnificae miror fundamina villae:

10

      Saepe fruor studio versiculisque meis:

Aut ego florentem moneo ne cesset alumnum

      Ardua Pieridum per iuga ferre gradus:

Aut varios cantu procul alliciente volucres

      Captamus, viridi tectus uterque casa.

15

Te tamen absentem mea mens oculique requirunt,

      Et desiderio torqueor usque tui.

Nam puerum iuvenis (potes hoc meminisse) colebam,

      Qui nunc te iuvenem vir quoque factus amo:

Indolis istius iam tum praesagia vidi

20

      Scilicet, et vatem vera monebat avis.

Viderat haec eadem, pueri cognomine gaudens,

      Publica res uno quo stabilita manet;

Cum sibi te comitem, lugubria patris habentem,

      Seu pede dulcebat sive iter esset equo;

25

Exemploque sui studium probitatis alebat,

      Ne labes annos tangeret ulla rudes.

Ergo a se factis fruitur quoque moribus auctor,

      Iudicioque sibi iam placet ipse suo.

Quare aut pontificem magnis de rebus adire

30

      Atque galeritos te iubet ille patres,

Aut sua dat gallo regi mandata referre;

      Imponitque humeris pondera tanta tuis.

Nam tibi nec gravitas, nec amica gratia frontis,

      Nec deest proceri verticis altus honor,

35

Ingeniumque capax et par civilibus actis,

      Quaeque animi largas lingua ministret opes.

Iudice cum facias et Apolline carmina primus,

      Prima favore tamen nostra Thalia tuo est;

Vtque lygustra novo superas candore nivemque,

40

      Praefers carminibus carmina nostra tuis.

Neve meae pereant cura est tua maxima nugae,

      Cogis et invito me patre ferre diem;

Neve nihil scribam, blande nova carmina poscis,

      Officioque foves qualiacumque pio.

45

Et nunc, quae magnum longe testentur amorem,

      Scripta repentino fusa calore damus:

Non ut ab his nostrum censeri debeat orsis

      Ingenium, summa deficiente manu;

Sed tamen ut studium vatis tibi constet amici,

50

      Lapsa putes animo nec tua dicta meo.

 

En tibi quam flagitabas Elegiam, pene illam quidem extemporaneam;
siquidem mane, dum se rei divinae sacerdos parat, inchoatam,
absolvi dein post meridiem, dum rediens carrucae adequito.
Quod etiam unum stylus quoque ipse satis superque probabit.
Vale, dulce decus meum.