Angelo Poliziano elegiae 10

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


In Lalagen

 

Laetior ut cervus, protracto naribus angui,

      Exuit annoso cornua cum senio;

Aurea callaicis ut nuper dempta caminis

      Lamna repercusso dulcius igne tremit;

5

Pulchrior eois ut Phosphorus emicat undis,

      Phosphorus idaliae fax adamata deae;

Sic mea, frigidulo nuper languore soluta,

      Purpureo Lalage fulgurat ore magis.

Aspice sidereis ut blandum arridet ocellis,

10

      Vtque sub his geminam lampada quassat amor;

Aureoli ut ludunt per lactea colla capilli,

      Quantus in explicita fronte superbit honos.

Quam non mortalem se fert! Quae haec ora manusque!

      O superi, anne Iovis dignior ulla toro?

15

Nunc lachrymae, nunc ipsa iuvant suspiria: sed tu

      Quam mage formosa es, tam mage mitis ades.

Omnibus ante aliis, nunc te quoque pulchrior ipsa es,

      Deque avida volucer febre triumphat Amor.

Sed tu ne posthac per tanta pericula formam

20

      Quaesieris, metam contigit illa suam:

Pulchrior esse nequis; vel si potes, aequius est te

      Iam, Lalage, nostris parcere luminibus.

Vix te, vix talem ferimus; quod si auxeris illam,

      Fiam ego, qui nunc sum nil nisi flamma, cinis.