Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 9

9. ad Marcum Hieronymum Vidam
patricium Cremonensem

Esse ferunt collem Phoebo Musisque dicatum,

Quo cuncti pariter certant contendere vates

Atque sacrum approperant illuc haurire liquorem

Perpetuamque virere putant in vertice laurum,

5

Vnde queant caput optata vincire corona.

Cernere propterea est nonnullos montis ad imam

Radicem se ferre et sub radice morantis

Conterere hic aevi partem melioris, ut alta

Qui spectare procul contenti culmina siquid

10

Divini laticis valeant contingere summo

Tantum ore aut ramis felicibus arboris almae

Sorte aliqua frondis ullas legisse cadentes.

Sunt etiam, ut referunt, et qui reptare laborant

Ad mediae septum magno conamine rupis,

15

Intra quod pauci sic admittuntur, ut unus

Hisce locis alterve queat satis esse videri.

Quid qui infra positos ausus contemnere, sese

Tollit, et in summo scandentem vertice sistit

Atque inter lauros atque ipsa ad limina fontis

20

Constituit Musis aram Phoeboque sacerdos

Affaturque illic divos auditque videtque

Felix? O mihi si saltem in convalle propinqua

Versari detur! Quid fortunatius optem?

Atque id nunc operam do, quo me demere vulgo

25

Assuescam mediterque procul divina tueri.

Nanque ultra proferre pedem, tardante senecta,

Haud ausim, satis est quoniam, si non pede claudo

Inferimur lutulenta atque in salebrosa viarum,

Qua multi e piscis etiam venere volentes.

30

Tu vero, cui Seriades se ostendere Nymphae

Dignatae quacunque duces comitesque dedere,

Perge, iuvetque iugi iam pervenisse sub alta

Culmina, dum vires ac dum, praestante iuventa,

Vida, potes quemcunque et adire et ferre laborem.

35

Nanque illic quodcunque agitas animoque revolvis

Praesto erit tibi se manifesto in lumine pandet,

Ni penitus vanae modo me lusere puellae

Pierides, miris e nexibus extricantes,

Cum tibi eas docta fingentes serica vidi

40

Fila manu properare atque internectere, queis se

Implicet atque volens pergat circumdare bombix.

Quin oriturum etiam vatem committere alendum

Formandumque tibi vidi illas omine certo,

Cum ter te attonitum duxere altaria circum

45

Atque eadem ternis etiam cinxere choreis

Actutumque tribus fulserunt omnia flammis.

Praeterea ludos belli simulacra cientes

Edocuere modo quo grate dicere posses.

Tum veros Martis strepitus et signa tubasque

50

Audire, atque videre interque horrentia ferri

Agmina concessere ac pleno ferre per orbem

Aequato quondam certamine proelia cantu.

Quare, age, perpetuum primaque ab origine carmen

Audacter, quod mente diu iam concipis, ede.

55

Vt scelus infandum gens ausa est impia quondam

Cunctarum adversus rerum Patremque Deumque,

Optima quem totiens adeo mandata docentem

Audierant avidi, videre et mira frequenter

Ac passim peragentem, et non mortalia quoquam

60

Praestantem, at prorsus prae se divina ferentem.

Nanque palam hauserunt oculis atque auribus ipsi,

Vt primum in terris vagitus protulit infans

Maximus, esse Deum, qui nos inviseret alto

Demissus caelo, cum supra vilia tecta,

65

Sub quibus in parvis iacuit praesepibus Ille,

Videre insolitum radiis fulgentibus astrum,

Caelestesque etiam supra sensere canentes,

Et flexis Illum genibus venerantia bruta,

Ac reges pariter diverso ex orbe sequutos

70

Sideris exorti cursus et dona ferentes.

Caetera quid memorem tota sanctissima vita

Acta Illi, confessa Deum et testantia solum?

Haec te nanque manent, haec te tua submonet ipsa

Relligio cultusque Dei et praestantia vitae

75

Ordiri, atque super favet his tibi conscius aether

Aeternumque parat ventura in saecula nomen.

Ipse autem, siquid me fors ea gratia tangit,

Exiguam tantorum operum vel sumere partem

Conabor totis ornandam viribus, aut, si

80

Invalidi nequeant humeri iam pondera ferre,

In promptos saltem affectus et debita mentis

Munera descendens, lachrymis mox cuncta replebo,

Quo mihi cunque dabunt sese per carmina vires,

Ad fixas clavis plantas, ad pectus apertum,

85

Ad caput impressis confossum sentibus almum.