Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 7

7. ad Bartholomaeum Agolantum Tarvisinum

Te quoque ad has epulas invitassemus, amice,

Noverimus ni te multis, Agolante, teneri,

Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse

Quam te isthuc conferre velis ad prandia nostra.

5

Sic fortasse monent faciendum, ut praevia quaedam,

Quae gustum exacuant et quae sint grata, voremus,

Deinde assistamus mensae cunctando salubri.

Coepisti propius rerum discernere causas

Ac, quo vi humana potest se ferre, laboras

10

Tendere et hoc animi studio te explere beati,

Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto

Digneris; nam quae linguis sunt tradita utrisque,

Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum

Caetera, quae versas, quibus et iam sedulus unis

15

Ipse diu incumbis, satur ut quandoque reversus

Expletusque illis veluti conviva sagacis

Ingenii, videas epularum an forsan odorem

Gustaris tantum, immunis expersque saporis.

Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis

20

Quae cupiunt quaeruntque etiam mortalia corda.

Verum et ad haec, et in his semper sub luce maligna

Tendimus et variis sic circunfusa tenebris

Incidimus, simile ut veri quandoque repertum

Dicere vix possis casu, ratione quod optas

25

Quaesisse et propria tentas indagine mentis.

Quam satius sapiens sophiam deducere caelo

In terras dictus, qui contemplanda relinquens,

Quae reliqui assuerant totis perquirere aventes

Viribus, edocuit spectari proxima nobis,

30

Virtutem amplecti, vitia insectarier, omnem

Denique perpetua vitam componere lege!

Sed quid is aut ulli, quanquam meliora sequuti

Sint aliis, poterunt nostris conferre? Quid ipsis

Rebus inanis enim rerum contenderet umbra?

35

Vna haec, quam sequimur, sapientia et unica virtus.

Huius nunc studio addicti vacuique tenemur.

Hanc tu etiam, cum tempus erit (licet id quoque semper

Extet et haud sero nunquam incipiamus) ut illa

Quae tam nunc avide sectaris, ceperis, inquam,

40

Ad plenum, amplectere quidem et sectabere solam.

Impuleris fortasse et ut huc Cassellius alte

Conscendat tecum comes, aequalem ipse meum iam

Nunc orare Bononium adopto, ut dulcia tandem,

Quae canit, ad superum convertat carmina, laudes

45

Et gravi huc tanti divertat semita vatis.

Nam Vonica meus iam pridem Antonius almam

Assiduis legem manibus versare putavit

Esse viri, qui multa alias iam legerit et qui

Viderit explet haec falsis et inanibus esse.

50

Quanta est nostra quidem, ne quis se iactet, in ullis

Cognitio magnis? Animo cum nempe capaci

Nemo adeo est qui se, nedum caelestia, captet.

Nec fas forte ea scire, nisi cum libera prorsus

Corporeis vinclis et caeco carcere mens est;

55

Ast eadem nos velle licet, simul ipsa frequenti

Suspicere affectu totaque requirere mente.

Hinc amor ille potens, qui iam, simul atque reliquit

In terris socias ferventes spemque fidemque,

Toto aevo electos demum comitatur Olympo.