Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 6

6. ad Antonium Vonicam Tarvisinum

"Quo me, quo Silides rapitis per flumina Nymphae?

Nec fluitantis equi teneo iam lora, nec ipse

Consilii compos valeo discernere qua me

Parte regam, sic hinc terrent maiora fluenta,

5

Hinc obstat coenosa palus et lenta tenaxque

Et qua quadrupedis possit vix ungula velli!"

Haec ergo, vectoris dum vi ducebar in amnem;

Sed timor omnis erat tamen ut ne gurgite in alto

Mergeret atque expes ferrer quacunque sub undas.

10

Nam neque erat spes ulla mihi neque certa fidelis

Auxilii ratio, ingenti sed plena pavore

Omnia et expositis passim manifesta periclis.

Ac neque quem Graii quondam finxere poetae

Quove lyram plectrumque tenens est vectus Arion

15

Auxilio poterat mihi tum se ostendere delphin,

Nare nec exiguis contento in flumine ripis

Immanis qui me, sublato gutture, cetus

Deglutiret, uti vatem iam mirus Ionam

Cepit hianti ore ac vasto sub ventre recondit.

20

Ille Dei haud parens monitis qui iusserat urbem

Hunc petere extemplo Ninivem mandataque ferre

Horrenda, in Tharsos cum declinaret ut ipsum

Tanquam forte Deum, cernit qui cuncta, lateret,

Navem conscendit pavidus seseque sub imum

25

Ipse gubernaclum recipit pavitansque recondit.

Interea magno misceri murmure pontus

Incipit, exhorrent nautae, timet ipse magister,

Et nunc cum sociis supplex in vota precatur,

Nunc tempestatis subitae perquirere causam

30

Conatur sortesque iacit, simul orat Ionam,

Quem sors ipsa super persederat, ut sibi et una

Omnibus ex aequo bene consulat. Ille salubre

Consilium dare ait, si se cuncti agmine facto

In mare praecipitem iaciant: nanque unius esse

35

Nomine cuncta suo quae nunc incommoda ferrent,

Qui non iussa Dei subito perfecerit amens.

Illi ergo, ut trepidis sese servare potestas

Offertur, rapiunt sublimem atque aequor in altum

Proiiciunt puppe ex alta, quem protinus amplo

40

Ore ingens monstrum vorat atque in viscera condit.

Quid faceret? Quo per latebras et caeca per exta

Se ferat? Auxilio cuius nitatur ut inde

Exeat aut caeli procul illinc lumina cernat?

Quod superest prorsus sapiens mox expedit unum:

45

Orando supplex veniam petit, at Deus ultro

Imperat: ille levi siccaque exponitur alga

Illaesus, quanquam ipse truci detentus in alvo

Iam triduum terna pariter cum nocte fuisset.

Ergo iterum populorum urbem rerumque potentem

50

Iussus adit profertque palam minitantia verba.

Illi continuo pavitant ac iussa facessunt

Et scelera his rite Deus expurgata remittit.

Parcere subiectis novit Pater et pius idem

Humano quondam generi commissa pepercit

55

Immeritamque luit nostro pro crimine poenam.

Mortem adiit ternosque dies iacuisse sepulchro

Substinuit totaque super mox gente salutem

Attulit atque viam supera ad convexa reclusit.

Huic etiam quocunque loco, quo tempore cunque

60

Magna vel aut iam parva velis, sunt omnia curae.

Nam quis me potuit tantis arcere periclis,

Caelestis ni tum favor afforet et Deus ipse?

Tu mecum, Antoni, precor, haec Vonica videto

Atque eadem prudente diu cum mente voluta.

65

Nam dum ipse angustis agitabar talibus, ecce

Assistunt iuvenes duo protinus inque fluenta

Prosilit alter ovans, ripa se continet alter

Sedulus; ille feri dextra capit et tenet aurem

Ac mihi: "Ne metuas!" inquit. Procedit et una

70

It mitis prius asper equus ripaeque propinquat

Vnde manum exponit placidus qui restitit ante,

Meque ambo incolumem sicca tellure reponunt.

Deinde alacres abeunt, illis dum reddere conor

Ac superis meritas imo de pectore grates.

75

Hos ego non ulla memini regione videre;

Sed mihi tum primum visi nec contigit ultra

Vidisse hos alias, quorum si forte requiris

Scire habitum: viridi florebat uterque iuventa.

Sed mihi qui mediis praesens haerebat in undis

80

Altior, ut qui equitem me tunc aequaret eundo

Et latis ingens humeris incederet heros.

Quem vero attentum ripae de margine dixi

Expectare manumque ultro praebere roganti,

Hic agilis dexterque et agendis omnibus aptus

85

Rebus erat vultuque omnem praestabat honorem.

Quid geminos olim Pollucem et Castora iactet

Prisca aetas multis praesentes saepe fuisse

Auxilio? Non hos etiam mihi fingere divos

De facie atque omni prorsus virtute liceret?

90

Verum haec non adeo nos commentemur, amice,

Sed nostris persaepe Deum succurrere rebus,

Qui pius afflictis hominum miseretur et aegris

Et male pro meritis nobis benefacta rependit.