Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 5

5. ad Tryphonem Chabrielem patricium Venetum

Quo sinitis, socii, me per deserta vagantem

Haec loca nunc ferri, que iam tenebrosa sub antra,

Consertos inter vepres, atque aspera saxa

Ducunt et vario perplexum errore viarum

5

Exercent semperque premunt atque usque fatigant?

Nec vestrum quisquam tanto in discrimine dextram

Porrigit atque vagum fallaci in tramite sistis,

Aut docet ire viam praesens et in aequa reducit.

Atqui olim multi, vel tu revocare solebas

10

In primis me, care Tryphon, si forte parumper

Devius a recta iam declinare videbar.

Orsus eram, ut parvae poterant in carmina vires,

Aetherei secreta procul vestigia cantus

Pone sequi, afflato quos olim protulit ore

15

Ad citharam vates, quem non imitabile carmen

Atque hominum supra captum cecinisse fatentur

Voce palam cuncti, qui sacra ad limina tendunt

Veri secreto commoti numine Phoebi.

Atque ita suspiciens humilisque et pronus adorans,

20

Tentabam siqua ille mihi se forte favori

Praeberet precibus crebris oneratus et una

Affectu hoc nostro motus propriae ne benigno

Assensu potius et solo munere mentis.

Tandem hac spe tantum perstans, tum totus in illis,

25

Quae quondam is cecinisset, eram, nec caetera porro

Linquebam interea, legis praecepta vetustae

Quin legerem gravium auctorum, versabar et inter

Quae mihi grata forent atque apta senilibus annis.

At nunc, nescio qua tenui dulcedine captus,

30

Aetatis preter solitum iuvenilia ludo.

Ecquid permittes haec me per inania duci

Quae mihi, quae studiis non convenientia nostris,

Offendunt etiam purgatas protinus aures?

Cur me ad concentus cessas adhibere priores,

35

Quos mihi, non nulla solitus iam laude probare,

Subdideras celeres currenti saepius ictus?

Cur non hortari, cur non, velut ante, monere

Instituis, vel, nanque potes, me haec ad pia cogis

Munera? Quae tibi sunt merito gratissima semper,

40

Vel quia Musarum tibi iam non ultima servit,

Optatus quotiens illarum ad culmina tendis,

Vel quod nostra piae miro conamine mentis

Sacra tenes eademque pari veneraris honore.

Immo age, nam posco poterit quod utrunque decere,

45

Tentemus siquid forte aspiraverit ardens

Ille canor nobis, qui non divinitus unquam

Nil prorsum est modulatus, at aethera semper apertum

Intuitus regum Regem rex ipse canebat,

Atque uni laudes unique ferebat honorem.

50

Tu prior, ipse sequar: sic me nam rursus, amice,

Ad non missa quidem, sed ad intermissa vocabis.

Tryphon

"Quae desolatos ceperunt gaudia Patres,

Dispersos pavor horribilis quos egerat ante,

Cum Quem defunctum flerant exisse sepulchro

55

Viderunt miro perculsi corda stupore!"

Augurellus

"Quae prosternatas ceperunt gaudia Matres,

Vt pavidis hilari se vultu nuncius ultro

Obtulit aethereo caeli de culmine missus,

Tristia qui placidis mulceret pectora dictis!"

Tryphon

60

"Qui tum custodum est coniectus in agmina terror,

Cum tremor invasit terras subitoque revulsum est,

Quod tumulo haerebat firmo pro tegmine, saxum!"

Augurellus

"Quo strepitu fugere mali sub tartara Manes,

Cum se praeventos senserunt lumine tanto

65

Nec posse ulterius minimo sub tegmine condi!"

Tryphon

"At vertere boni sensus oculosque repente

In Dominum inque ipsum rerum Patremque Deumque,

Inque expectatum iam longo tempore Christum."

Augurellus

"Quin alacres venere omnes in limina lucis

70

Aeterni praententa ducis vexilla sequuti,

Sontibus et meritas miseris liquere tenebras.

Sed tu desine plura, bonis nam certa parantur

Praemia visuris sedes quandoque beatas.

Illic, cum primum in terris liquere caducum

75

Et mortale ipsi pondus, vis nulla laborum,

Nulla dolorum illos agitat, non ulla timoris,

Non fraudis, non ulla doli, quin dira voluptas

Innumero errorum semper comitata tumultu

Et quae mortales vexant et inaniter angunt

80

Caetera nonnullis illic admota propinquant.

At secura quies nullisque exercita curis

Vita manet prorsusque bonis non indiga nostris.

Vivunt contenti solo per saecula visu

Omnia nec requies illis datur ulla videndi,

85

Atque est his ea summa quies, hac nanque beati

Perpetuoque illic aevo et sine fine fruuntur."

Tryphon

"Sic tua caelestis favor hic incepta secundet,

Quo mihi tu tantum carmen cecinisse videris;

Aureli, studia haec atque hos ne desere cantus!"

Augurellus

90

"Immo haec, quae mihi nunc modulando multa dedisti

Adiumenta, Tryphon, ne tu fuge tradere rursus

Cum repetam, nam sic nostris afflabis honorem

Quale manus addunt ebori decus et tibi multa

In nostrum quondam superabit gratia carmen."