Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 4

4. Pasca

Haec est illa dies, rerum quam condidit auctor.

Ite omnes mecum, linguis animisque favete!

Laeti omnes mecum laudes et laeta canendo

Carmina, sic Regi caelorum reddite grates

5

Tuque, Pater Sancte, in primis, cui plurima semper

Relligio et verae fidei observantia cordi,

Perge diem laetus solenni dicere pompa

Muneris immenso plenam caelestis honore,

Vtque soles regali ornatu et pectore puro

10

Prosequere, et cuncto demum hanc complectere cultu

Christicolas inter proceres mediusque fideli

Concilio ac lecto praecelsus in ordine Patrum.

Sat lachrymis tristique datum pro tempore luctu,

Quanquam pro scelere haud satis est et crimine nostro!

15

Sed tamen haec iugi deflevimus ore precesque

Addidimus, clemens quas exaudisse Redemptor

Creditur et fessis hominum iam parcere rebus.

Hunc etiam ut miseris quondam violarit iniqua

Turba modis, tuleritque pius ludibria mille

20

Sensimus, haec eadem soliti memorare quotannis.

Vidimus et, cunctis sibi quos elegerat Ipse

Discipulis aegre fugientibus, undique saeva

Latronum rabie septum durisque revinctum

Nexibus et foede ad proceres per compita raptum.

25

Hic Illum ut vulgus vesanum riserit utque

Conspuerit flagrisque afflixerit, utque profano

Vexarit ritu divinum corpus, abunde

Hausimus e sanctis scriptoribus, omnia largo

Interea fletu complentes et grave mentis

30

Affectae toto promentes corde dolorem.

Denique sublatum cruce vidimus omnipotentem

Cunctarum auctorem rerum perferre dolores

Et duros mortis cruciatus quos neque quisquam

Pertulit in terris unquam neque sensit et heu heu,

35

Ne nos aeternum moreremur, concidit Ille

Indutus mortalem hominem, qui cuncta crearat

Aeternus semperque manens semperque futurus

Idem, et qui nutu movet et quaecunque ministrat.

Haec ita praeteritis fuerint celebrata diebus

40

Et, ritu servante, pio permixta dolore.

Ast hodie lachrymis hilari perfundere mentem

Laetitia est opus et vultu praeferre sereno

Gaudia, quae nullis cedant, cum maximus Ipse,

Qui se deludi passus mortalibus aegris

45

Occiderat caede infanda, nunc morte subacta,

Conditione hominum superata, postibus Horci

Perfractis, victor supera ad convexa redire

Vt voluit subito se contulit et, Deus atque

Verus homo, sed non adeo mortalis ut ante

50

Amplius, at contra divino totus inhaerens

Qua mortalis erat, se nobis Ipse videndum

Praebuit, in dubio ne quid superesset et illa

Luce resurgentem, qua se praedixerat, omnes

Nossemus pariterque necis vitaeque potentem.

55

Quid nos? An non cum Domino surgemus et ipsi?

Surgamus: primum a vitiis hic transitus esto

Ad summos apices, virtutem et relligionem,

Mox ad caelestes Superos patriamque supernam.

Non aliam ob causam supera de sede profectus

60

Hic adiit genus humanum, quam ducere Secum

Vt posset nos hinc alacres atque ire volentis.