Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 3

3. Quadragesima

Ergo animi interea semper pendebis? Et unde

Incipias semel ignoras componere mentem,

Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis?

Semper idem progressus iter, nunquam haec bona longe

5

Seposita et nobis adeo distantia cernes?

Quid differs? Quid te variis ambagibus istis

Implicitum involvis magis et magis ingeris ultro?

Non brevia attendis vitae momenta caducae,

Non quod et hic omnes peregre perducimur et quod

10

Mox alio nobis properandum, ubi sistere tandem

Aeternum sit opus penitusque recedere nulli,

Atque bonos illic factorum praemia recte

Accipere, at sontes vitiorum pendere poenas?

Sed non quas vulgo referunt perferre sub imis

15

Manibus, aeternos ignes aut frigora dira:

Sint eadem et maiora etiam tormenta licebit,

Verum, quod multo horrendum magis igne vel omni

Iactura est gravius, nullas visendus in horas

Ille opifex rerum, visu quo sancta fruuntur

20

Pectora, quae terris valido se tollere nixu

Iam potuere suo Superumque recondere coetu.

Forsitan, heu, dubitas operum tibi conscius ullam

Spem fore, qua fretus valeas haec tanta mereri.

Ne dubita, nam nulla cupit Rex damna suorum,

25

Quos quondam e nihilo, quod erat bonus Ipse piusque,

Fecerat assimiles cunctos Sibi; deinde quod atram

Ingressus nebulam, recta, quam ostenderat illis,

Errare aspexit, durae ludibria mortis

Pertulit omnipotens, ut eisdem splendida vitae

30

Lumina praeferret, quibus haud errare liceret

Amplius ac certo possent insistere calle.

Quare, age, ad Hunc iunctis manibus concedere supplex

Audeto; nam te venientem expectat ut amplo

In gremio accipiat. Perge, et commissa fateri

35

Incipias et te iam deliquisse dolentem

Paeniteat, quacunque etiam ratione modoque

Expurges promptusque luas pro crimine poenam,

Atque imo expressas penitus de pectore voces

Effundas Illi, cuius tibi Gratia plene

40

Mox aderit teque amplectetur, et undique caelo

Gaudia erunt quibus haud usquam maiora supersint,

Illic nanque magis gratari contigit uni

Converso a vitiis superum ad caelestia regna,

Quam si complures, quorum sanctissima vita

45

In terris fuerit, supera ad convexa ferantur.