Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 1

1.

Sunt cordi Musae nobis, sunt carmina curae;

Caetera quae vacuam tenuissent gaudia mentem

Omnia nunc semota; refert haec una voluptas

Quicquid dulce olim sensu percepimus omni.

5

His ergo hanc grati secretam ponimus aram:

Hic hederae et lauri nec non et amoena vireta

Apricos inter colles, hic myrtea silva

Et Veneri sacer est lucus nec grata Lyeo

Mitis abest pendet quae spissis uva racemis.

10

Inprimis sternenda mihi est auro area multo,

Tum coeptae e solido surgent adamante columnae,

Queis alte supra impositum consistere tectum

Instituam gemmis ornatum grandibus atque

Aeternis densi vinctum compagibus aeris,

15

Iam quibus inter se nexis non ulla vetustas

Offuerit, quanquam validis conatibus obstet.

Stabunt in medio divae templumque tenebunt.

His ego dehinc coetu vatum comitatus honesto

Dona feram non quae vulgo consuevimus illis

20

Offerre at rerum prorsus rarissima quaeque

Nobilium, quales tantum seponere summi

Electas omni e numero potuere poetae.

Tuque ades, o gentis Lipomanae digna propago

Et rara iuvenis virtute ac moribus aucte

25

Eximiis, summa quae caeli sede profecta

Eveniunt rectaque solent sub mente reponi.

Tu mihi te vacuum da nunc et pectore puro:

His ego te sacris adhiberi et fungier opto,

Quae tibi nunc uni nobis commissa parantur.

30

Ergo humeris primum vestem hanc candentibus albam

Induere et mecum tantis accingere rebus,

Adsistensque mihi puris e fontibus hauri

Divinum laticem ac manibus cape lilia plenis

Collectosque una vario de cespite flores.

35

His demum late, dum verba precantia fundo

Ipse haec Musarum dudum Phoebique sacerdos,

Sparge solum et suavi completo cuncta vapore:

"Phoebe, novem circum quem numina sancta sororum

Semper habent divisque illic peana canendo

40

Aeternam interdum spargunt mortalibus auram,

Vnde vigens sumit dias in carmina vires

Spiritus et summo deducit ab aethere vatem,

Illius huic haustum fas sit sperare precanti,

Qui tibi toto animo primis famulatur ab annis.

45

Is tibi candentem taurum niveamque iuvencam

Constituet Musis sacrum viridemque quotannis

Appendet templi medio sub culmine laurum;

Atque ignem hunc vobis, quo fervens ara renidet,

Et dabit et longa lucentem aetate fovebit.

50

Vos rata iam nutu facietis cuncta benigno."

Haec precor, at tu etiam supplex in vota precesque,

O iuvenis quem mox superi ad maiora reservant,

Insinua temet divinis, omnia quando

Rite tibi sunt acta; deus nanque omine certo

55

Annuit et liquidis fulsere altaria flammis.