Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 7

Testo base di riferimento: C. Cordié, A. Perosa, 1990

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


7. ad eundem

Omnia cum possis deposcere, cum tua quisquis

      Vota velit, semper vis tamen ipse nihil.

Nititur assidue parere Senatus et orat,

      Laurenti, iubeas, sed magis ipse taces.

5

O Petridae virtus invicta: quod exigit alter

      Non habet, et renuis tu quod habere potes.