Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad socium Achatem incipit
Cum varias linguas praefari voce sonanti
Multotiens vulgi moto clamore cachinni
Cum fastu contra tantum mea pectora noscam,
Si quicquam loquor ambigua cum mente revolvo
5
Sive magis taceam vigilanti corde ligatus,
Saepe palam mecum meditans asperrima verba
Quae mihi cum rigidis pulsant sermonibus aures,
Horum qui nimium crebro mea vota recusant,
Me fando vili praesertim pectore vinctum
10
Esse nimis quoniam miseram conducere vitam
Curo diu stando deleto nomine laudis.
Saepe meum video cives deludere sensum,
Quod maneo constrictus paupertatis in aede,
Tam careo nummis compte quam vestis amictu,
15
Frugibus et solitis et dulcis munere Bacci,
Non habeo libros - rapti praedone fuerunt -,
Sum tremulus, candent adeo sub vertice cani,
Sic mea membra nimis vexat longaeva senectus,
Saepe mihi luctum praebet poenamque laboris.
20
Te plerumque virum recitant, elimosina pascit,
Multotiens vulgo dando tibi pabula mensae
Sive cibos quosdam, lymphati et dona Lyei,
Saepe canes mordent latrando, dente feroci,
Te lacerant etiam diffuso sanguine carnem,
25
Depulsus pergis rigido clamore catervae,
Te crebro fugitant rupta pro veste coloni,
Cum rabido fremitu praesto tua vota refutant.
Et te cum manibus pulsant et pondere saxi,
Cum baculis adeo iuvenes in corde superbi,
30
Te quoque depellunt caenum vehementer ad ymmum.
Sistis in externa tantum regione remotus,
Dimissis laribus pro paupertatis inepto
Pondere vel datio staurato lege nefanda,
Comunis quoniam luctus tua corda flagellat,
35
Dat tibi cum stimulo totiens tormenta prophano.
Postquam quod misere labenti degis in aevo,
Quare non potius quaeris servire potentis
Mandato ducis eximio de semine creti
Qui vestes tibi, fruges et donabit alendi
40
Tesaurum simul et laudandi pignus honoris,
Si sibi cum terso calami sermone placebis
Et sua cum versu laudabis lora sonanti.
Cur neque praestanti clero servire peroptas
Qui manet ecclesiae venerando culmine serptus,
45
Qui tibi praesidium vitae praestare valebit
Sive decus templi et fortassis sedis habenas,
Quod varias tunicas massas et frugis habebis,
Gaudebis digno pariter veneratus honore
Inter magnates proceres turbasque virorum.
50
Sive doces iuvenes calami dictamina tersi
Praebendo pueris sincero pondere mores,
Quod tibi donabunt horum plerumque parentes
Delitias et opes, adeo cum tegmine vestes,
Paupertatis onus merito calcare valebis,
55
Dedecus expellendo ream et quandoque loquelam,
Fratribus et reddes praestantis laudis honorem
Et caris sociis tecum qui tempore longo
Gaudia sumpserunt variis labentibus annis
Et laribus tribues laudandae nomina famae.
60
Sic ego cum paucis verbis narrare fatigo,
Ne mea cum tanto rigido sermone reprendant
Vota nimis mote fortassis corde superbo,
Me totiens mordendo palam clamore catervae.
Si sibi vera loquor repetens clementer Achates
65
Parce meo cordi fragili fervore gravato,
Si quoque cum studio non quaerit culmina laudis
Nec placet ingenti regi sub cardine mundi.
Si neque templorum vigilans in pignore carum
Praesidium fessae vitae captare laborat
70
Nec docet ignavos pueros rudimenta polito
Cum calamo simul et linguae sermone perito,
Pro causa pellendi paupertatis acerbum
Supplicium vel onus fugiendum sortis amarae,
Ne patriae quodam tribuat livore colonis
75
Dedecus et sociis carae prolique parentum,
Fratribus et fidis adeo vehementer amicis.
Et neque delusum maneat sermonibus horum,
Qui cupiunt pulchras vestes et pondera gazae,
Rimantur vanum prohibendae laudis honorem
80
Sive cibos pingues et dulcis munera Bacci.
Quod mea defendo paucis praecordia verbis,
Quod siquis quaerit rigido servire tiranno
Sive duci vasto aut praestanti culmine regi
Sive viris pulchra qui libertatis in aula
85
Frena magistratus quadam dicione gubernant
Expedit ut semet Sathanae sub lege coartet,
Si sibi constanti cum corde placere laborat,
Quod magni proceres ducendo lora iubendi,
Absque mera subito turgenti pectore mandant
90
Quod servi faciant, adeo civesque repente
Insidias et scandala prodicionis inepte,
Protinus et scelus adversum praecepta tonantis.
Siquis homo tardat voto parere prophano
De laribus caris ipsum dicione repellunt,
95
Aut sua cum datio rigide praecordia vexant
Vel sibi damnando fremitu dant pondera caedis
Et pauci proceres iusto cum pectore degunt.
Ergo puto melius celso servire tonanti
Quod sit dedecus accipiendo lumine coram
100
Humanae turbae coetu regumque potentum,
Quam parere duci pariter fallacis honorem
Laudis, praestanti coram captare caterva,
Post dira baratri vinctus statione iaceret.
Siquis amat vasti cleri constanter amorem,
105
Conservare satis labenti tempore secum,
Expedit ut satagat quantum eius vota peroptant,
Si facinus fieri vellent cum pondere litis,
Si decus ecclesiae damnari turbine quaerunt
Et si thesauri massam cumulare laborant,
110
Si praecepta Dei rabide turbare fatigant.
Siquis homo tantum vicium patrare recusat
Absque suo voto dempto solamine vivit,
Ymmo palam rigide stat vilificatus ab ipso.
Quod puto sit melius regis salvare superni
115
Iussa pio studio cum paupertatis habena,
Quam vasti cleri vicio servire nefando.
Sic ego non cupio talem captare vigorem,
Nec rutila quadam clerorum sede morari,
Quod veteris carnis pondus mea pectora cogit
120
Et capitis cerebrum paulo quandoque flagellat
Seu mea conturbat diro vexamine membra.
Nec doceo iuvenes seriem dictamine fultam,
Gramaticae simul et normam cum versibus actam,
Quod raro Sodomorum ablato crimine degunt
125
Qui pueris praebent carae rudimenta sophyae
Nec non illorum stimulus fervore superbo
Motus doctorum sensum plerumque recusat,
Quod sufferre magis vitam perscutor egenam,
Cum puro studio, victus dicione laboris
130
Quam sub divitiis voto constare prophano,
Postquam me claudi calidis in partibus orci.
Felix qui valet in sensu portare quieto
Paupertatis onus quaerendo pabula mensae
Propter amorem iussoris celestis Olimpi,
135
Dedecus adquirit rutilo sub cardine mundi
Sed decus in pulchra regis statione superni,
Delusus manet a vulgo vel voce tiranni,
Sed tamen angelico sistit sermone vocatus.
Cur potius renuo cum corde placere tonanti
140
Quam voto ducis eximio et de semine regi,
Quam vasto clero vel vano plebis honori
Quam gremio patriae vel caro fratris amori,
Quam variis sociis, adeo quam sedibus horum.
Si neque vesanus stimulus mea corda coercet
145
Caelesti solio citius servire parabo
Supplice cum voto pariter sensuque fideli
Quam dictis hominum devictus corde prophano,
Quam Sathanae sceptro nigranti parte baratri.
Nec doleo me damnari sermone sonanti
150
Illorum quorum stringit livore protervo
Pectora cum fastu quaerendo culmina famae,
Ne quod derisus coram ullo lumine vulgi
Stem timeo simul et praestanti principe coram
Turpiter illusus quodam clamore catervae,
155
Quod semel auxilium spero captare tonantis,
Vel mihi concedat patria gaudere superna
Quando migrabo propriam defunctus ad urnam.
Tu quoque si tanto recito sermone patenti
Parce mihi rogito, clementi pectore parce,
160
Si miseram vitam duco labentibus annis
Et meditans tecum praesertim verba coarta,
Quae totiens mordent rigidis sermonibus intus
Me simul et damnant fastu quandoque prophano.
Si me derident rabido fervore coloni
165
Cum pergo, digito monstrant et turbine vasto
Vndique susannant adeo cum dentibus horum
Vrbani moto praesto clamore cachinni,
Ne doleas quoniam Dominus qui crimina noscit
Quicquid ego maereor, iusto cum pondere sancit.