10. ad Serenam
Dic, rosa, dic, flos mi, quid agis? quae vexat in horas
Cura tuos sensus officium ve manus?
Ecquid nos unquam vigilantia corda subimus?
Ecquid nos nunquam non tibi somnus agit?
5
Ecquid, ubi rigidus figit tibi basia coniunx,
"Figeret o" mussas "ista poeta meus"?
Ecquid, cum cyatum felicior admovet, inquis:
"Dextera lusoris o foret ista mei"?
Ecquid in illius gremio mentiris amantem
10
Aut sum pectoribus longior atque thoro?
Me rea servicii rapuit fortuna tuisque
Vultibus assiduos iussit abesse dies.
Dii primum coelo excutiant qui vana potentum
Frigidus edocuit spe duce vota sequi!
15
Faustior, heu, quanto Riphaeae faustior undae
Maior ubi nullas servat alumnus opes:
Non ibi quis dominum sequitur, nec praedia saepes
Servat et argento gratia nulla suo est;
Omnibus imperium solum est atque omnibus aeque
20
Fertilis auctunnus parque favoris opus.
Nos autem pompa tracti discrimina mille
Fecimus et dominos rex quoque magnus habet;
Aurea libertas nullis, timor omnibus acer
Inque avido nusquam tutior orbe quies;
25
Hanc lites, hunc bella trahunt, hic foenoris omnes
Temnit avaritia quos alit unda metus;
Divitibus pudor est non gentibus ilia multis
Cingere et ornatos semper habere sinus,
Pauperibus contra pavor atque infamia, ni res
30
Clara sodaliciae protegit aula domus.
Improbe maiorum mos atque sacrabilis usus,
Cur miser obsequiis cogor abesse modo?
Cur sine me ludis, sine me, speciosa, vagaris,
Gemma, nec heu comites proximus addo gradus?
35
Dii faciant nostrae serves custodis honorem,
Nec vigilem somno pharmaca sumpta premant;
Dii quoque respiciant fulvo ne labilis auro
Te iuvenum votis porrigat illa prius!
Insidiosa tua est facies, scio, pluribus, angit
40
Multorum incessus pallida corda decens;
Aemula labra rosis multos furantur, ocelli
Siderei multos candidiorque sinus.
Raetia non desunt nostris qui saltibus aptent,
Ante tuas nec abest turba proterva fores:
45
Perfer et obdura, nec forma decentior ignes
Semoveat curae spesque salusque meae.
Ipse ego nec fidibus lusus nec tractus ab ullo,
Te solam moesto pectore volvo diu:
Non choreae, non lina iuvant captura volucres,
50
Nec fera sanguinei morsibus acta canis.
Vna iubes atque una regis, te quaero tibique
Concino, nec quicquam te sine lingua potest;
Tu fac idem castoque tuum cole pectore vatem:
Bellerephontis ego corda pudica sequor.