Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 107

107.

Vox mea dulcis, vox mea fortis, vox et amara

Edita sulcis mellis et ortis pacis in ara,

Vox mea flebilis atque sonabilis est bonitatis,

Vox mea fertilis ac nimis utilis est pietatis,

5

Crimina pellere que docet ubere luctus ameni,

Terrea spernere, munera tempnere plena veneni,

Ac cruciamina que mala semina suntque timere

Que fera bestia suntque modestia docta cavere.

Vox mea celica, que monet unica gliscere vite

10

Munera civica, lumina publica scire perite.