Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 106

106.

Optima vox donat mea quod placet arte sonora:

Delectando sonat quia fit ratione decora.

Si tibi, rex, placuit sonus huius, queso, libelli,

Gaudeo. Que potuit fecit condulcia melli.

5

Si qua tuli fellis, fuit ex celleri properante

Tempore quo cellis rapit id gravitate morante.

Forsan defectus incuria prestitit atri

Nubem, neglectus cum fit locus ipse theatri.

Namque meum theatrum, ne precludatur amicis,

10

Non patiens atrum, faculis munitur apricis.

Optima vox querit dici nam res sapienter:

Optima vox hec erit cum fiunt digna libenter;

Optima voxque petit ne turpia sint recitata,

Nam cum falce metit mens que reputat sibi grata.

15

Auribus audiri facio me digna loquendo;

Gaudeo sentiri dum luminibus gero, flendo

Que dant salvandi votum, que dant pretiosa

Premia letandi, quam singula delitiosa.