Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 105b

105b.

Celestis vultus meus est in corpore cultus;

Sic mea persona stellarum picta corona

Rite decoratur. Transfertur ut id referatur

Celestem curam verbis servoque figuram,

5

Astriferis alis habeo partes quia, talis,

Munitas, specto quia sursum lumine recto,

Cultus et mores intendens inferiores.

Specto videns celum, reputans diffundere telum,

Manant unde bona suavissima singula dona.

10

Laudem reddo Deo super unoquoque tropheo,

Qui se Marte ducem, qui se dat turbine lucem,

Et verum solem pellentem lumine molem

Erroris nigri, quo sunt radii sibi pigri.

Celum spectare non tedet me, nec amare,

15

Nec queo vitare loca, nec sinor ipsa volare.

Plus voti pando per te, per eos et amando.