Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 104a

104a.

Queque vel insinuo sunt mox instructio rerum,

Vel que distribuo facio depromere verum.

Omnia dant lucis documentum, dant bonitatis

Exemplumque ducis rationis et utilitatis.

5

Instruo sic igitur, ne frustra verba sorores

- ut multis tegitur - spargant spernendo sapores,

Que fert nature vis, que ratio proba cure.

Excutiens pure que prosint huic geniture,

Proque meis dico, pro me loquor et tibi, docte

10

Rex, quia <qui> de nocte vadunt parent inimico.

O rex, sis mundi felix ut sis dominator,

Belli prostrator, rogo, quantunque rotundi.