Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 103

103.

Invenio similes invenctis comparo formas,

Nature normas ymitor non dogmate viles:

Incipit esse meum picte referens alienum

Et laudis plenum capio similando tropheum.

5

Per magis atque minus reperire venusta vel eque

Contendo, queque meus est mos iste marinus,

Nunc celsas undas, nunc planas volvere, quando

Vult, faciens, stando, dum vult, quandoque profundas:

Hic mos occulte fit crebrius hic et aperte.

10

Cum res plus certe loquor, ut sunt limite multe,

Diligo, set musta volo conformare vetustis,

Et rebus iustis adiungere sepe venusta,

Fedam cum feda simili, pulcra spetiosam,

Do cum flore rosam. Sic comparat hec mea reda:

15

Simia mammoni confertur, mulus asello,

Ensis cultello, pardus levitate leoni,

Vitis cum vita: tenet Vrbis ymago set orbis.

Sic est in morbis collatio facta perita.