Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 102

102.

Multiplicans dicor memor en ego cella bonorum,

Nature recolens primordia: multa fluenta,

Vires stellarum metas et nosse planetas,

Ac elementorum virtutes, et genus omne

5

Rerum factarum, volucres, animalia, pisces,

Arboreas speties, herbarum proprietates,

Verborum sensus voces variasque tenere

Mente, referre simul, non vane glorior ipsa.

Tres habeo cameras: capit una, tenetque secunda,

10

Tertia custudit recolitque retenta recepta.

Venor ymaginibus memores inferre figuras,

Quas infigo locis variis ac ordine fungor,

Et spatiis signis et disparibus plico verbis,

Aut claustris depono, volens in mente tenere.

15

Que libri promunt, ego novi corde profari;

Possunt que comunt-video gaudens-recitari.