Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 19

19. Clyciae ad solem, sed metaphorice ad Musam

Vertimur quo tu, sacra lux, perenni

Duceris cursu sequimurque cunctis

Pene momentis, tua dum renident

Lumina terris.

5

Et tuos, donec superis aberras,

Nocte, quam longa est, reditus moratae,

Mane mox omnes iterum ad beatos

Flectimur ortus.

Vnde quod passis foliis viremus,

10

Quod comam grate violae rubentis

Aemulam passim gerimus, quod ipsae

Vivimus abs te

Provenit, quae nos radiis superne

Suscitas tantis, et humo refotas

15

Quantulas parva prohibes iacentis

Vna perire.