Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 101

101.

Fons ego Musarum sum, potrix lux animarum,

De me quique bibunt norunt que dogmata scribunt.

Rerum Musa capax dicor, Grecisque Thalia,

Verborumque rapax que seminat alma Sophya;

5

Scripta quidem capio vel visa libenter amena,

Docta simul rapio velut ex dulcedine plena,

Et disco veros inventos vivere mores,

Clare sinceros, quos texunt. forte sorores.

Forsan quos scortum genuit mala scire malignum

10

Non reddit portum nec putrida pomula lignum.

In gremio teneo que disco queve repono,

Semper plus aveo quia discere, fonteque prono

Largiri maneo semper cuicunque parata.

Largiter exhibeo, gremium pandendo, rogata.

15

Cogitat ista soror mea que capio gremiali

Hac facie quali gremio sua carpere conor.

Si capio, dono: gremium stat semper apertum

Comunique bono: teneant cuncti bene certum.