58. Alexandri et Ioanne fratre nepotuli
in infantia demortui lamentatio
Blande nepos, teneris patruo praerepte sub annis
Nestoreos infans vivere digne dies,
Quis deus invidit mihi te? Quae sidera? Quae fors?
Heu quam praecipiti cor mihi morte voras!
5
Parcius hoc obitu fraterno nempe dolebam
Extincti pignus quod mihi fratris eras.
Et quanvis eversa domus radicitus esset
Sperabat vivo te tamen illa satis.
Dura sed invidit mihi te fortuna, quod unam
10
Materiem vitae cerneret esse meae.
Tris prius abstulerat quanquam saevissima fratres,
Terna tamen forti vulnera mente tuli.
Praeteritas propior curas iactura recenset
Sola, vel ut desint cetera magna nimis.
15
Ingenium fuerat patrius tibi, parve parenti,
Dona Bononigena non aliena domo.
Forma decens, animus mitis, facundia dulcis,
Omnia quae Phoebo digna parente forent.
Quae quia crudeli mors immatura ruina
20
Sustulit et spes est omnis adempta mihi.
Elysio manes patrios scrutare sub antro:
Cum reliquis illic fratribus ille sedet.
Hi quid agam quaerent si quis post funera sensus
Restat, et extincto corpore si quid habent.
25
Fratribus orbatum charis censuque paterno
Me dices aegre vivere, malle mori.