Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 99

99.

Sum bene delectans, quia rethoricis ego cenis

Dono dapes plenis dulcedine, prandia sectans

Dulcia cum florum redolenti more saporum.

Conflua pomorum, quia sic vult lex, meliorum

5

Nulla meis venis sunt verba carentia mellis,

Nulla patent penis, nec sunt mea pocula fellis.

Sunt ratione sita: quamvis que non sit amena

Res non quesita, set sit de turbine plena.

Misceo cum veris mendacia delitiosa,

10

Vt tempus veris cum spinis dat generosa:

Dat frondes, flores varios tellusque colores,

Dat letos rores, dat temporis atque tepores.

Audi, rex, certe nil profero post revocandum,

Sponte scias per te set quod sit semper amandum.

15

Aut prodesse volo seu delectare poetas,

Illis quosque colo flores iubeo fore metas.