Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 2

2. ad Iulium Alexandrum Capellam:
ab amore dehortatio

Siquid rerum, Iule, per usum

Expertus recte coniecto,

Quod vaticinari prudentes

Dixere viri, en ego nunc vates

5

Ab nimio hoc vultus pallore

Deque assiduo pectoris halitu

Et titubantibus adeo verbis

Vesanam auguro forte aliquam tibi

Iam circum praecordia sensim

10

Repentem curam, quae dura

Hac te vivere conditione

Ipsa volens cogit nolentem.

Huic nisi tu principio gnaviter

Et forti animo obstiteris, frustra

15

Post ipse reluctabere cum super

Ingestus turbarum cumulus

Te, quam ut valeas ferre, valentius

Premet, usque adeo largior ingruit

Fons semel haustus sollicitudinum.

20

Sed non ulla tamen magis acriter

Pestis vitanda est tibi, quam trucis

Subigi saeva lege Cupidinis.

Haec penitus defixa medullis

Internis et mordicus haerens,

25

Non nisi primos pascitur artus.

Haec et mentis nititur arcem

Tormento excussam illecebrarum

Perniciosis hostibus ingredi,

Quos validis conatibus alto

30

Deturbes solio est opus et procul

Inde extrema in parte releges.

Atque ipsa dei quotiens improbi

Species observabitur oculis,

Aversus contineas visum, et

35

Ne te fallax illius aura

Falsis teneat blandiciis, cave.

Interea quae verba salubriter

Olim, dum forte anxia devium

Natum quaereret, effata est Venus,

40

Si vacat, audi: "O siquis Amorem

In triviis errantem viderit,

Meus est fugitivus, pretium sibi

Index basiolum Veneris feret.

Verum si ad me huc egeris illum,

45

Sed multo plura habeas, hospes.

Est puer insignis, tu propriis

Hunc cognosce notis: nam corpore

Haud quaquam toto albicat, igni

Assimilis cui lumina flamma

50

Fronte micant acri; mens est mala

Verbulaque olli suavia, nam quod

Loquitur non sentit idem; mellea

Vox quoque, sed cum incenditur ira

Est fera mens, fallax, fraudatorque

55

Et mendax puer acria ludit.

Crinibus intonsis caput ornat

Osque ferum faciemque protervam

Exiguasque manus habet, attamen

Procul eiaculator et in luridum

60

Acheronta ferox usque nec ipsi

Curat Stygio parcere regi.

Membra quidem nudus, sed mentem

Velatus, avisque advolitans modo,

Corde viri gremioque puellae

65

Insidet ut, spretis ita cunctis,

Mente levi curaque ferantur.

Sunt quoque et arma illi exiguoque

Ferit arcu parvaque sagitta.

Parva sagitta quidem, sed et altum

70

Aethera saepe petit, sed et ipsum

Saepe Iovem, proprio qui numine

Summumque polum et sydera torquet.

Parva pharetra humeris dependet

Aurea et intus amari calami,

75

Quibus hic me quoque matrem saepe

Sauciat: omnia sunt saeva, omnia.

Multoque sibi est saevior ipse.

Fax modica est, superat tamen illum,

Quo clarent pene omnia, Phoebum.

80

Ergo hunc si capias, age verbere,

Neque tu miserare; ac si flentem

Aspicias fortasse, caveto

Ne te decipiat; si arriserit,

Magis attrahe; si suavia vellet

85

Ferre tibi, fugito: sunt noxia

Oscula et ipsis sparsa labellis

Toxica; si tandem tibi dixerit:

'Haec cape, nempe tibi haec mea cuncta

Largior arma lubens' nequid tu

90

Contigeris, fallacia munera

Haec speres, nanque omnia Amoris

Sunt ardenti infecta veneno."

Sic dea, quanvis ipsa parens foret,

Multa diu conquesta est quaerens,

95

Donec latitantem illum et multum

Ambustum face propria comperit

Nescioquam complexum Psychen,

Quam, matris praeceptorum immemor,

Ne cui scilicet unquam vellet

100

Se vinclo sociare iugali,

Vxorem optarat sibi iamque

Inde pater natam susceperat

Quae quanquam semper mortalibus

Aegri non nihil afferat, iis tamen

105

Dicitur ampla voce Voluptas.

Haec est quae falsis et levibus

Munita bonis aegritudinum

Cupidis animis insidiatur.

Quam semper veluti dominam pater

110

Assiduus comitatur et illius

Dura stimulos acuit cote,

Quis agitata nequit mens ullo

Fine regi, sed lapsa refertur

In peius nullisque tenetur

115

Virtutum vinclis, quibus ego te

Iule, velim adstrictum leviumque

Immunem sic ducere vitam

Curarum vacuamque laborum.