25. ad Ioannem Antonium Campanum
praesulem Aprutinum
Phama prius latum de te vulgata per orbem
Rettulit ingenii munera larga tui:
Fons tibi Castalius quales expleret hyatus
Extingui cuperet cum tua forte sitis,
5
Te solum veteres hac tempestate Camenas
Neglectosque diu restituisse choros.
Mox data Pierium tua sunt redolentia nectar
Plurima quae doctum carmina vulgus habet.
Ex illo gemina fueram ratione coactus
10
Campani merito nomen honore sequi,
Quem sua, quod rarum est, viventem saecla probarent,
Emeritum livor nec laceraret edax.
Sola mihi cernenda tui restabat imago,
Cui tanquam Phoebo tura sabea darem,
15
Quam nunc in medios praeceps licet hora tumultus
Attulerit, nec me solvere vota sinat.
Quae sacros potuit nobis ostendere vultus
Nimirum felix illa vocanda dies.