Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 98

98.

Querende ratio sum lucis musa vocata:

Ingenii satio mecum querit, generata

Fonte caballino pegaseo calceque fosso

Nataque divino Parnasi sub pede grosso.

5

Rex, hec inveni, cupiens tibi nempe placere,

Quorum sunt pleni sensus quos nolo tacere:

Scilicet unde tui possunt sentire virorem,

Si quem precipui fructus referuntque decorem.

Corrigenda tuo iusto sero verba reperta

10

Iudicio; tribuo tibi que sunt plurima certa,

Vt levius cernas intellectumque libenter

Summas, non spernas, sicut spero, sapienter.

Non prodest vera de clavi quaque loquendi

Fiat ut inde sera verborum corda tegendi:

15

Facta patet verbis iniuria tunc, quia verba

Non pubis imberbis debent fore sicut acerba

Barbaricique viri, set gliscunt pandere mentem,

Possit sentiri si fert florem redolentem.