Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 96

96.

Omnis rex iustus vult iustitiam reparare,

Ac tuus est gustus rex equus nam iudicare,

Et rex es prudens, qui scis discernere lites.

Ergo velis vites steriles arvum quoque ludens

5

Ad fructus dignos: ego supplico te reverenter.

Postulo ferventer cogas cum iure malignos.

Hoc argumento te ducere, queso, memento.