Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 95

95.

Pingo novos flores verbis variando colorum:

Sic vult dicta forum, proprii poscunt ita mores:

Pictum sermonem pictam cupio rationem.

Rex, ego te queso, fac que mea poscit alumpna,

5

Vt cadat erumpna Latio de turbine leso,

Virtutum sertum quia te colit arte Robertum.