1. queritur quod cum parum prudenter patriam deseruit
nunc absentis Candidae desiderio maceretur
Me cremat absenti procul hinc nova Thestias igne
In Meleagreum se nimis ulta caput.
Vritur accensum fatali stipite pectus,
Deficiunt rapida viscera tosta face.
5
Saevit in exhaustas tabes Nessea medullas
Laesa nocet quaedam Deianira mihi.
Dii male quod tanto non ulla est meta dolori,
Ad nova sed Tityi vulnera surgit hepar.
Amphitryoniadae mors exorata quietem
10
Attulit Oetaeo post mala multa iugo,
At mihi cum totos virus letale per artus
Serpserit invitum vivere fata volunt.
Materies gratae superest amplissima morti,
Aegra tamen vivax spiritus ossa fovet.
15
Saga Cyteinis nunquid me cantibus ausa
Perdere Colchiacis fascinat ulla modis?
Carmen habet vires, si quidem descendere curru
Carminibus vincto Luna coacta potest.
Frigidus ignivomo nihil officit anguis hyatu
20
Arte, retro ad fontes vertitur unda suos.
Caerula turbato decedunt nubila caelo
In medium pluvias fundere iussa mare.
Proposito rapidum torquetur fulmen ab ictu
Notaque diffugiens deserit arva Ceres.
25
Forsitan hic aliquo morbus mihi carmine surgit
Et meritum, ut fatear, tanta ruina premit.
Nanque ego cur patria potui discedere terra?
Hos animos profugi cur habuere pedes?
Cur Silis Adriacum placidus me vexit in aequor
30
Perfida nec mediis mersa phaselus aquis?
Scilicet Ausonias tanti est errare per urbes
Vt mea restarit Candida sola domi,
Romanis oculos tanti pavisse ruinis
Vt mea lux fuerit destituenda mihi.
35
Vrbis ut immitem sibiit me cura petendae
Debuerat Lachesis ponere nostra colum.
At quoniam fuerat nobis irata puella
Lentus et in segni corde tepebat amor,
"Cesserunt" dixi "solitae de pectore flammae",
40
Quam fueram visus laetior esse mihi.
Cymba cito Venetam me remige duxit in urbem
Protinus et miserae cuncta parata fugae.
Longum iter hinc celeri Picena per oppida passu
Molior ad muros, Martia Roma, tuos.
45
Nec mora: praeteritum vulnus male sana cicatrix
Integrat et magnam caeca favilla facem.
Candida tum maerens in somnis coepta videri
Securum vetuit ceu prius esse torum:
Et modo virgineo resolutis more capillis
50
Visa mea est misere de levitate queri;
Et modo blanditiis animos mulcere feroces
Vt fieret placida lenior ira prece;
Et modo devoto capiti mala multa precari
Quae pia surda utinam negligat aure Venus.
55
Nocte vigil solitam gemitu excutiente quietem
Ieiunus coepi temnere luce dapes.
Mox iterum macie primos adimente vigores
Pallida funereus venit in ora color.
Nota licet reditus celeres via praestet ituro
60
Quoque fui raptus tramite detur iter,
Dedecus est nulla ductum ratione reverti
Hoc mihi ne temere proposuisse puter.
Adde quod infausto veteris neglecta recessu
Forsan amatorem deperit illa novum.
65
Vt semel aurato furit icta Cupidinis arcu
Femina, perpetuum vulnus amoris habet:
Alter adest subito vix dum cedente priore
Antiqui memorem qui vetet esse proci.
Felix successor nobis quicunque fuisti,
70
Spirabit velis mitior aura tuis.
Tristis in indomita iactabor naufragus unda,
Ridebis casus tutior ipse meos.
Illa suos nostro minuit moderamine fastus
Ne cadat exemplo spes tibi forte meo.
75
Tu cupiare olim ne tali errore cavebis
Exemplumque trahas a bonitate mea.
Mollis amor quanquam memores ulciscitur iras
Arbitrio iustas quas putat esse suo,
Cui quia servieram puerili miles ab aevo
80
Incorrupta fuit continuanda fides;
Longa forent quanvis dominae fastidia durae,
Non tamen iccirco destituenda fuit.
Squalida vidisset lachrymas super ora fluentes
Ismara ceu tepido vere per alta nives.
85
Est aliquid luctu confectos cernere vultus,
Rebus enim pietas tristibus acta patet.
Ferrea quod si non potuissent corda moveri,
Moribus ut quaedam sunt in amore feris,
Finissem gladio miserandae taedia vitae
90
Felicem poenis constituente modum.
Verum fors aliter statuit mea, morte perenni
Angor et est species haec mihi vita necis.
Sum velut exanimum concreto sanguine corpus
Et vacua obtusis sensibus umbra volo.
95
Iam nihil arva iuvant petrae me florea fictae
Aut sita in apricis vitea rura iugis;
Non castella placet tumulis surgentia laetis
Molliter arridet qua Perusinus ager,
Non mihi Gymnopodas nemoroso in monte propinquos
100
Consulis aut celebrem visere caede lacum;
Aegrotum exhilarant animum non Thessala Tempe
Gratus in adverso est nullus amore locus.
Cum procul absentem nil cura domestica tangat
Debitus et patriae sit mihi vilis amor,
105
Cum retrahat fratrum me gratia nulla piorum,
Invitum in patriam Candida sola rapit,
Nititur Haemonias seu me revocare per artes
Et magicis Stygiam viribus orat opem,
Sive recordanti veteres absentia casus
110
Excitat, ut quod abest poscere quisque solet.
Fallitur Eoos fugiens qui migrat ad Indos
Pulsus ut e sana mente fugetur amor.
Parvus et exigua sub imagine pingitur infans
Cui paret lato quicquid in orbe vides:
115
Illo ne pereat lecti quaesita docente
Humanum didicit vincla subire genus,
Illo quadrupedes latebras stimulante iugales
Et volucris nidos optat habere pares,
Mutua squamigerum sociant incendia vulgus
120
Flamma nec aequoreas illa veretur aquas.
Credideram volucres humeris quatientibus alas
Humano solitum corde volare deum:
Has gerit ut toto fugientes orbe sequatur
Carpere longinquum neu vereatur iter.
125
Quis nisi destiterit cito tam pernicibus uti
Mors mihi perpetuum sola levamen erit.