40. ad dominum Papiensem cardinalem
Haeserat invitae dudum sententia menti
Linquere Pierias, numina vana, deas
Quaeque terunt studio vigilatum tempus inani
Illecebris animos decipiuntque suis.
5
Quae vel Smyrnaeo condant fera proelia cantu
Exiguum parcae nil nisi laudis habent
Cumque toga gelidos opus est quae vestiat artus
Mense tremens iam nuda Thalia perit.
Publicus insolito torpentem frigore rumor
10
Excitat et calamos sumere tempus ait.
Vnicus Aonidum Ticini praesul amator
Ingeniis praestat munera larga bonis.
Cardineum celeber merita virtute cacumen
Obtinet, innumeros cum dea caeca iuvet,
15
Divitiis alter Croesus, Cato pectore, sancta
Longaevum superat qui probitate Numam.
Lux igitur lati nebulas clarissima mundi
Pelle, suus doctis restituatur honos.
Diceris immensos studii sensisse labores
20
Exemplum vulgi te decet esse rudis.
Te male vexatas decet instaurare Camenas,
Nexia monstratum turba sequetur iter.
Sic tibi post Sixtum (quid enim felicius optem?)
Pontifici plaudat maxima Roma suo.