Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 94a

94a.

Rex, tibi sit cure, te queso, triangulus iste,

Cuius mensure teneas pia dogmata miste;

Nam maiestatis divine scisque figuram

Scis et honestatis mentis retinereque puram,

5

Et triplicis vite, quarum dulcora cavenda

Est, tenet orbe si te speculi. Cum luce videnda

Et tria que splendens struit ordine philosophya.

Hec paret accendens flammis, rogo, virgo Maria.

Italyam serves, virtutes semper acerves.