23. ad Vulcanum aemulum
Infensus, Vulcane, mihi es torvoque venenum
Letiferum vultu dissimulare nequis.
Si loqueris, licet hoc ipso sermone notari:
Sive taces, tacito livor in ore patet.
5
Semper habes stimulos in me quibus uteris acres,
Semper habes morsus in mea terga feros.
Spumosum salamandra minus vomit ignea virus
Hippomanes rabido quam tibi ab ore fluit,
Eumenides tremebunda minus per sybila divae
10
Et minus in Stygio Cerberus orbe furit.
Sed tamen existam donec consumpseris omnem
Materiam, sano pectore cuncta feram.
Apparet virtus solis agitata procellis,
Novit enim placido currere quisque mari.
15
Digna viro in duris res est patientia claro,
Haec homines meritis tollit ad astra suis.
Amphitryoniaden odium Iunonis iniquae
Sustulit, Alcidae me facis ecce parem.