Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 90

90.

Candidus, alatus equus est hic, est et rubicundus,

Vt norit mundus quia, rex, es nempe beatus

Ecclesie cultor, divine laudis amator,

Eius adorator et iustus sanguinis ultor...

5

At deitas sessor suus est: tu sis micchi, vati

Terrigene Prati, solaminis, ergo professor

Et dator et pacis patrie pratensis amore,

Cuius, rex, rore solio regnas modo pacis.