Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 89

89.

Z Zephyre dux, flores duc de Caliope meliores,

Y Ymbres da vernos rores de fonte supernos.

X Xenia musarum perfla nunc ore novarum

V Vt tu, celestes Verania, carmen honestes,

5

T Tersicoreque monens per stellas dogmata ponens;

S Sic Eratho formas similes pariat sibi normas

R Rebus, et exemplum paret utile preduce templum.

Q Que retinet carum Polimina delitiarum

P Perspicua mente primum sensus capiente.

10

O Omnes rite quia capit, ipsa reperta Thalya,

N Namque prius nata meditator nectare lata.

M Melpomone, verba que dulci miscuit erba,

L Lingua favique merax Euterpe musaque verax.

K Klio querende ratio lucisque vidende.

15

I Iste fuit gratus fossor fontis pretiatus:

H Hic fuit alatus quo Perseus ille relatus,

G Gorgona post cesam, duce Pallade numine lesam.

F Fidus equus, cursus albus, de monteque rursus

E Edit Iordanem, doctrine corpore panem

20

D De proprio vite, se prebuit ipseque mite:

C Confert per rorem vinumque suumque cruorem.

B Belliger hic fortis prostravit prelia mortis,

A Affixus clavis cruce que nunc est sacra navis,

A Ac rubicundus amat genus humanumque reclamat

25

B Bis ter adire quidem super astra quaterque, set idem

C Custos est vite, pastor, ductorque perite,

D Doctor qui vere docet omnia luce videre

E Et virtute rata fidei bona corda probata.

F Firma fides pellit que devia formula vellit

30

G Germina peccati, quasi non sint corda patrati.

H Hec negat esse viri, si quid fit tempore miri.

I Ista nec actori quicquam, quod ei sit honori,

K Karum furari presummit, nec mala fari.

L Lex quod apud Numen sit quod fert undique lumen

35

M Mirum formatis a se rebusque creatis,

N Nec valet audire que fiunt crimina dire.

O O rex, tu certe similis formate, Roberte,

P Pagina si qua sonat liber hic que non sacra ponat,

Q Qui verum nosti sensum, nec livor, ut hosti

40

R Rosor mos heret, si forsan rodere queret,

S Semina cum cribro purges hoc omnia libro

T Turgida, non digne sata vel conmixta maligne,

V Vnicus electus huius correctio rectus,

X Xristi qui celis scis lumina vera fidelis,

45

Y Ymbre Sui roris micchi sis et luna tenoris,

Z Zephyrus Ecclesie simul alme pieque Marie.