Manilio Cabacio Rallo carmina, 4

4. ad Leonem Decimum Pontificem Maximum

Aeterni pars magna Iouis Leo, maxime et una

Graiorum linguae et patriae clarissime uindex,

Quandoquidem prolem generosam ex stirpe Pelasga

Vndique collectam studiis incumbere auitis

5

Et reparare iubes quicquid saeua abstulit aetas

Eloquio belli rabie uel inertibus annis,

Ne diuinae artes et tot praestantia scripta

Ingeniorum excellentum fraudentur honore

Iam parto et Lethes pereant immersa lacunis,

10

Hoc breue pro tantis meritis tibi carmen habeto.

Ergo etsi concussam armis et Marte secundo

Gallorum certo Italiam sub foedere firmas

Germanoque uetas renouata lacessere bella,

Quamuis tanti orbis solus modereris habenas

15

Quodque (animi dos rara!) ultro te uincere certes,

Omne aeuum uitaeque fugam exhaurire paratus,

Supra hominem noxa sine et sine crimine morum,

Non tamen interea sacro de pectore fluxit

Inachii tutela soli: uiridantia Tempe

20

Peneique fluenta patris ripaeque loquaces

Totque urbes, tot numinibus loca culta deorum

Syluaeque fluuiique et pictum collibus aequor,

Fixa haerent nunquamque animo seposta recedunt;

Iamque et diluuio tempestatique malignae,

25

Quis Erebo conuicta imo miseranda resedit

Musarum domus et docti patria inclita Phoebi,

Opponis Medicas et opes praescitaque corda,

Quo studia et cassae redeant in pristina leges

Libertasque fugae atque doli secura uagetur

30

Per populos late imperitans lataque fremens ui,

Vt leo qui postquam uenantum tela manusque

Euasit lustris tacitus sese abdit opacis,

Mox uero ut uaria intumuit sub caede ferarum

Immemor hesternaeque fugae exhaustique pericli,

35

Fertur ouans per aperta nouaque in laude superbit

Terga leui cauda, lingua at satura ora remulcens.

Quid memorem quot bella animo quotque arma uolutes

Saeua graui? Placidus quamquam pacisque feraris

Auctor iam pridem et genitali a semine clarus,

40

Praecipue postquam aegrum hominem desuescere coeptas

Concilio diuum adscitus praesensque potiris

Inferni solii sceptris, fulgentis et aulae

Ignibus aeternis radiisque Hyperione creti.

Ipse adeo aurato ex solio ac praediuite sella

45

Totus collucens ueste atque insignibus albis

Nunc petis acciri coniuratosque maniplos

Heluetiorum et quas nutrit foecunda cohortes

Gallia, protensis primas quae inuadere pugnas

Assuerunt hastis, tormento infracta sonoro et

50

Agmina disicere atque hostilem pellere pestem.

Nunc quos eduxit latis Hispania campis

Bello aduentare et classi se credere mandas,

Haud linquens neque Pannoniae pugnacis alumnos

Nec quos aspra tulit grandes Germania fetus,

55

Immunes tantorum operum frugique laboris.

Cerno equidem, iam nunc cerno fusas dare terga

Barbaricas acies multoque cruore cadentum

Spumantem Eurotam riparum excedere metas

Teque olim excidium lugentem et damna tuorum,

60

Graecia, nunc uersis laetantem plaudere fatis.

Tu modo ne cessa supplex prouoluier aris,

Ne cessa prece multa et multi thuris aceruis

Vnigenam magni prolem Iouis et bona terris

Regna exercentem late impulsare Leonem.

65

Hic fuerit Fabius Graiis alterue Camillus,

Hic te immiti seruitio indecorique labore

Defensam dabit et crudelibus eximet armis,

Cum tibi demum aquilas et signa recepta reponet,

Infami secta, sonte et Mehemete subacto.

70

Interea condisce aequis in rebus egenis

Esse animis nec te tenuem sors ulla fatiget.

His quoque reliquiis facilem se praestat alendis

Instar aui proauique et magni more parentis,

Laurenti, Danaos totumque Helicona fouentis,

75

Sit licet hoc laudis quota pars et gloriae in illo

Qui meritis terras famaque aequauit Olympum.

Nec uero, hoc sceptrumque et florida regna tenente

Tuscae urbis, superos et adhuc solemque tuente,

Retro issent res Ausonides et gloria in armis,

80

Annorum serie quaesita et uiribus aucta,

Nec tot praecipites fudisset Belgica nimbus

Armatorum equitum praecelsa ex arce Monoeci

Laturos hiemes Latiumque in nomen ituros

Sed sine Marte graui, sine ui atque ultricibus iris

85

Quisque suos coleret fines nec acerba doleret

Funera cognatasque neces nec damna peculi.

Consilium tanti impauidum rectique cupido est,

Ingens ille tamen fama atque ingentior idem

Consilio uatis Cumaeae, et Nestoris annos

90

Exigere ac dignus terras pontumque tenere

Imperio, iam morte obita supera alta reuisit;

Nec pietas nec mille uirum texere cadentem

Virtutes praeclarae animi aut caelestis origo.

Et dubitem pensi in fatis nihil esse putare?

95

Heu quantum Hesperiae nomen, quod robur in illo

Amissum uel quae caedes cladesque receptae!

Certa loquor nec tu constans ea, Fama, negabis.

Afflicti imperii externo transcripta fuissent

Sceptra duci, dicto et pareret iussus iniquo

100

Antiquae Ausoniae cultor, ni docta Leonis

Dextera labentes rerum excussisset habenas.

Horrendam haec faciem armorum et furiale duellum

Longinquum usque ad Gangem atque ad fines Orientis

Reppulit infensasque dedit subuertere gentis

105

At pacem niueo uelatam corpus amictu,

Hesperiae sedes Romanaque templa tueri.

Hinc atque inde comes lex et mos additur illi:

Hic, quo luxuriam leuioraque crimina uitae,

Illa, scelus castiget atrox caedesque nefandas

110

Innexumque dolum patriae innexumque parenti.

Gestit Roma bona demum permulsa quiete

Iamque enses in rastra abeunt galeaeque recoctae

Vomeris effigiem reddunt, it taurus aratro

Per campos tutus passim laetusque relicto.

115

Quin et pacatum discurrit nauita pontum,

Securus molitur iter quodcunque uiator.

Saturni credas remeasse et commoda et annos.

Quis caeli queritur rubigine? Quis sua terram

Non dare, marmoreum late et sua munera pontum?

120

Cuncta student elementa tibi indulgere merenti

Scilicet, o rarae specimen uirtutis et aucte

Naturae sortisque bonis. Cur dicere mussem?

Salue magne parens hominum Leo, magne deorum

Collega inceptumque animo iam confice bellum,

125

Pugnandum Danaum pro libertate focisque.

Nos uero (optatam dederint modo fata quietem!)

Sat numeris longo grati sacrabimus aeuo.