Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 88

88.

Vt Deus nos impleat rore qui redoleat et virtute poscimus;

Liberales celitus Artes nos et penitus illustret te petimus,

Rex Roberte inclite, sede firmet divite celi, sicut gliscimus.

A Nos docemus; cortice scribimus et codice quorum sensum tegimus;

5

Intellectus alius, et munus est melius latens quod intendimus.

Quod iubemus congruum est opus precipuum salutis quam struimus.

Veritatis metodos, quam per locos synodos perque tot inquirimus,

Fons est divi luminis bonus atque numinis, quem scis quod est optimus:

Ornatus purpureus verbis, sensus aureus et flos venustissimus

10

Quod depingi volumus, et tam docte quesumus, mores sunt quos canimus.

Hoc est illud trivium per quod ad quadruvium veniri promictimus.

In hoc credens, fidei virtus, quam etherei supra globum novimus

Orbis fore, discitur, que viris paciscitur vitam quam proponimus:

Spes est beatificans illos ac magnificans dignos quos docuimus.

15

In hoc ardet caritas a qua omnis bonitas quod emanat dicimus.

Hoc in sancto trivio qui pergit, non devio falli quemquam credimus,

Si quadruvialibus metis, hoc est talibus utatur quas scribimus.

Mensuret se scilicet, nec se tectis implicet que Deo relinquimus.

Sibi dona numeret data, quibus superet hostem, qui est pessimus.

20

Hoc est: beneficia Dei multiplicia computans, gratissimus

Si vult esse (villicus quorum sit munificus, inspiratus, dextimus)

Laudet dulci musica opera mirifica cantor devotissimus,

Que fecit ex nicchilo et cum mentis iubilo que regit Altissimus.

Hec est consonantia per quam fit instantia ut Deus mitissimus

25

Culpis mox indulgeat: inde cor revigeat, et ros amenissimus,

Superna dum sidera planetarum federa connexa fixissimus

Intuetur, debitum solvat sibi creditum, legi subiectissimus

:Firmamenti obvius, carnis sue vilius munus ut probissimus

Cogens menti subdere, per quam debet vivere, ut donet sanctissimus.

30

Firmamentum rapitur atque semper volvitur in occasum infimus.

Est et ater Tartarus ac tyrampnus barbarus, ubi trux nequissimus

Astra secum devehit, set ad ortum revehit ductor stabilissimus.

Virtutes contrarie circulis stant varie, cetus constantissimus,

Vt refrenent impetum, ne pervertat temetum que fons fert dulcissimus.

35

Id exemplum lucidum creaturis placidum prodesse confidimus.

Set qui dant iudicium in suum supplicium falsum, nos negligimus:

Hii ferunt que nesciunt, nec consulta faciunt que sensus vult intimus.

Istud fert quadruvii nostri sicut trivii legis tectus animus.

Rex tu docte, facies ut celestis Aries equans dies, maximus;

40

Fortis Taurus iugera et inmensa pondera volvens, ut acerrimus

Gigas, ut ad bravium bonorum suavium venias celerrimus;

Germanus ut Gemini, sempiterno lumini ut sis coniunctissimus;

Cancer dextri lateris, sequens iter liberis votis sagacissimus;

Acris Leo pectoris virtus fervens roboris quam sacram asserimus;

45

Virgo urens steriles herbas ac inutiles meri servantissimus;

Libra pares noctibus reddens dies lancibus, iudex es iustissimus;

Scorpionis vulnera caves, falsa opera, curator cautissimus;

Ictus Sagittarii Chironis scis varii, arcista fidissimus

Vt Latone genitus, a quo Phyton perditus est serpens sequissimus;

50

Capricornus frigoris brumam ducens, iecoris luxuum artissimus,

Tam legem in dapibus atque vanis vestibus servans honestissimus,

Quam fede libidinis cuiuscunque criminis ultor laudatissimus;

Gratus es Aquarius quem quisque nefarius timet et sevissimus:

Gratiosam pluviam rex das, ut lasciviam laves tu mundissimus.

55

Pisces matrimonii amas qui demonii non sunt. Mos fedissimus!

Phetontis incendia Venus nimis grandia et Archas citissimus

Formidarunt: fluctibus latuerunt piscibus, quos tunc peritissimus

Maris rector posuit pisces, sicut voluit, magus scientissimus.

Extinctis incendiis, redditi sunt prandiis, uterque lautissimus,

60

Celorum in pristina forma, quam vult pagina et rex potentissimus.

Illa fatur fabula ut doctrine famula et servus rectissimus.

Venus et scientia in experientia sunt miles vilissimus.

In ardoris preliis, inermes consiliis, nullus vincit proximus;

Qui festine fugiunt, et post terga rugiunt, sunt victor certissimus.

65

Forma nocet pugili et doctrina vigili, ni stet remotissimus.

Rex, hec quamvis noveris, sint ad fructum generis, qui est huic sanissimus.

Sumus Artes baiule, liberales tabule, amnis fluentissimus,

Ad obedientiam atque reverentiam tuam sic offerrimus.